Found 25898 Results for: Um
Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine : dextera tua, Domine, percussit inimicum. (Liber Exodus 15, 6)
Dixit inimicus : Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea : evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. (Liber Exodus 15, 9)
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare : submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus. (Liber Exodus 15, 10)
Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra. (Liber Exodus 15, 12)
Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti : et portasti eum in fortitudine tua, ad habitaculum sanctum tuum. (Liber Exodus 15, 13)
Introduces eos, et plantabis in monte hæreditatis tuæ, firmissimo habitaculo tuo quod operatus es, Domine : sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ. (Liber Exodus 15, 17)
Dominus regnabit in æternum et ultra. (Liber Exodus 15, 18)
Ingressus est enim eques Pharao cum curribus et equitibus ejus in mare : et reduxit super eos Dominus aquas maris : filii autem Israël ambulaverunt per siccum in medio ejus. (Liber Exodus 15, 19)
Sumpsit ergo Maria prophetissa, soror Aaron, tympanum in manu sua : egressæque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et choris, (Liber Exodus 15, 20)
quibus præcinebat, dicens : Cantemus Domino, gloriose enim magnificatus est : equum et ascensorem ejus dejecit in mare. (Liber Exodus 15, 21)
Tulit autem Moyses Israël de mari Rubro, et egressi sunt in desertum Sur : ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem, et non inveniebant aquam. (Liber Exodus 15, 22)
Et venerunt in Mara, nec poterant bibere aquas de Mara, eo quod essent amaræ : unde et congruum loco nomen imposuit, vocans illum Mara, id est, amaritudinem. (Liber Exodus 15, 23)