Mosaico decorativo

1. Psalmus David, cum fugeret a facie Absalom filii sui.

2. Domine, quid multiplicati sunt qui tribulant me? Multi insurgunt adversum me ;

3. multi dicunt animæ meæ: Non est salus ipsi in Deo ejus.

4. Tu autem Domine, susceptor meus es, gloria mea, et exaltans caput meum.

5. Voce mea ad Dominum clamavi ; et exaudivit me de monte sancto suo.

6. Ego dormivi, et soporatus sum ; et exsurrexi, quia Dominus suscepit me.

7. Non timebo millia populi circumdantis me. Exsurge, Domine ; salvum me fac, Deus meus.

8. Quoniam tu percussisti omnes adversantes mihi sine causa ; dentes peccatorum contrivisti.

9. Domini est salus ; et super populum tuum benedictio tua.


Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.