Trouvé 674 Résultats pour: Domine
Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”. (Liber Isaiae 37, 20)
et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)
Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)
Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)
Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini”. (Liber Isaiae 38, 20)
Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)
Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. (Liber Isaiae 63, 17)
Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)
Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)
Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? (Liber Isaiae 64, 11)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)
Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)