Mosaico decorativo

Trouvé 674 Résultats pour: Domine

  • Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. (Liber Isaiae 25, 1)

  • Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. (Liber Isaiae 26, 8)

  • Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos. (Liber Isaiae 26, 11)

  • Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)

  • Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)

  • Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. (Liber Isaiae 26, 15)

  • Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. (Liber Isaiae 26, 16)

  • Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)

  • Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)

  • “Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)

  • Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)

  • Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum (Liber Isaiae 37, 18)


"Como é belo esperar!" São Padre Pio de Pietrelcina