Mosaico decorativo

Löydetty 674 Tulokset: Domine

  • Et nunc, Domine Deus noster, salva nos de manu eius; et cognoscant omnia regna terrae quia tu, Domine, es solus Deus”. (Liber Isaiae 37, 20)

  • et dixit: “Obsecro, Domine; memento, quaeso, quomodo ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto et, quod bonum est in oculis tuis, fecerim”. Et flevit Ezechias fletu magno. (Liber Isaiae 38, 3)

  • Sicut pullus hirundinis, sic mussitabo, meditabor ut columba; attenuati sunt oculi mei suspicientes in excelsum. Domine, vim patior, sponde pro me. (Liber Isaiae 38, 14)

  • Domine, in te sperat cor meum; vivat spiritus meus, sana me et vivifica me; (Liber Isaiae 38, 16)

  • Domine, salvum me fac, et ad sonum citharae cantabimus cunctis diebus vitae nostrae in domo Domini”. (Liber Isaiae 38, 20)

  • Tu enim pater noster. Abraham enim nescit nos, et Israel ignorat nos; tu, Domine, pater noster, redemptor noster: a saeculo nomen tuum. (Liber Isaiae 63, 16)

  • Quare errare nos fecisti, Domine, de viis tuis, indurasti cor nostrum, ne timeremus te? Convertere propter servos tuos, tribus hereditatis tuae. (Liber Isaiae 63, 17)

  • Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos. (Liber Isaiae 64, 7)

  • Ne irascaris, Domine, nimis et ne ultra memineris iniquitatis; ecce, respice: populus tuus omnes nos. (Liber Isaiae 64, 8)

  • Numquid super his continebis te, Domine, tacebis et affliges nos vehementer? (Liber Isaiae 64, 11)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ecce nescio loqui, quia puer ego sum”. (Liber Ieremiae 1, 6)

  • Et dixi: “Heu, Domine Deus! Ergo decepisti populum istum et Ierusalem dicens: “Pax erit vobis”; et ecce pervenit gladius usque ad animam”. (Liber Ieremiae 4, 10)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina