Znaleziono 674 Wyniki dla: Domine
Domine, Deus meus es tu; exaltabo te, confitebor no mini tuo, quoniam fecisti mirabilia, cogitationes antiquas, fideles, veraces. (Liber Isaiae 25, 1)
Et in semita iudiciorum tuorum, Domine, speravimus in te; ad nomen tuum et ad memoriale tuum desiderium animae. (Liber Isaiae 26, 8)
Domine, exaltata est manus tua, et non vident; videant confusi zelum tuum in populum, et ignis hostium tuorum devorabit eos. (Liber Isaiae 26, 11)
Domine, dabis pacem nobis; omnia enim opera nostra operatus es nobis. (Liber Isaiae 26, 12)
Domine Deus noster, possederunt nos domini absque te; tantum in te recordemur nominis tui. (Liber Isaiae 26, 13)
Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. (Liber Isaiae 26, 15)
Domine, in angustia quaesierunt te, fuderunt incantationem, castigatio tua in eis. (Liber Isaiae 26, 16)
Sicut quae concipit, cum appropinquaverit ad partum dolens clamat in doloribus suis, sic facti sumus a facie tua, Domine. (Liber Isaiae 26, 17)
Domine, miserere nostri, te enim exspectavimus; esto brachium nostrum in mane et salus nostra in tempore tribulationis. (Liber Isaiae 33, 2)
“Domine exercituum, Deus Israel, qui sedes super cherubim, tu es Deus solus omnium regnorum terrae, tu fecisti caelum et terram. (Liber Isaiae 37, 16)
Inclina, Domine, aurem tuam et audi; aperi, Domine, oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib, quae misit ad blasphemandum Deum viventem. (Liber Isaiae 37, 17)
Vere enim, Domine, dissipaverunt reges Assyriorum gentes et regiones earum (Liber Isaiae 37, 18)