Trouvé 123 Résultats pour: Aquas

  • et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)

  • et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)

  • Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. (Liber Ieremiae 50, 38)

  • Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. (Liber Ieremiae 51, 13)

  • AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)

  • Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)

  • In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)

  • Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 5)

  • eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)

  • Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)

  • “Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)

  • Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas; (Prophetia Ezechielis 32, 13)


“Lembre-se de que você tem no Céu não somente um pai, mas também uma Mãe”. São Padre Pio de Pietrelcina