Encontrados 123 resultados para: Aquas
et erit quasi lignum, quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas et non timebit, cum venerit aestus; et erit folium eius viride, et in anno siccitatis non erit sollicitum nec aliquando desinet facere fructum (Liber Ieremiae 17, 8)
et, assumptis universis viris, profecti sunt, ut bellarent adversum Ismael filium Nathaniae; et invenerunt eum ad aquas multas, quae sunt in Gabaon. (Liber Ieremiae 41, 12)
Siccitas super aquas eius erit, et arescent, quia terra sculptilium est, et in portentis insaniunt. (Liber Ieremiae 50, 38)
Quae habitas super aquas multas, locuples in thesauris, venit finis tuus, pedalis praecisionis tuae. (Liber Ieremiae 51, 13)
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)
Et tulit de semine terrae et posuit illud in terra pro semine, super aquas multas, quasi salicem posuit illud, (Prophetia Ezechielis 17, 5)
In terra bona super aquas multas plantata est, ut faciat frondes et portet fructum et sit in vineam grandem. (Prophetia Ezechielis 17, 8)
Propterea elevata est altitudo eius super omnia ligna campi, et multiplicata sunt arbusta eius, et elevati sunt rami eius propter aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 5)
eratque pulcherrimus in magnitudine sua et in dilatatione arbustorum suorum, erat enim radix illius iuxta aquas multas. (Prophetia Ezechielis 31, 7)
Haec dicit Dominus Deus: In die, quando descendit ad inferos, induxi luctum, operui propter eum abyssum et prohibui flumina eius et coercui aquas multas; obscuravi super eum Libanum, et omnia ligna agri concussa sunt. (Prophetia Ezechielis 31, 15)
“Fili hominis, assume lamentum super pharaonem, regem Aegypti, et dices ad eum: Leo gentium peristi, et eras sicut draco in mari; et bulliebas in fluminibus tuis et conturbabas aquas pedibus tuis et turbida faciebas flumina earum. (Prophetia Ezechielis 32, 2)
Et perdam omnia iumenta eius, quae erant super aquas plurimas, et non conturbabit eas pes hominis ultra, neque ungula iumentorum turbabit eas; (Prophetia Ezechielis 32, 13)