Trouvé 123 Résultats pour: Aquas

  • quia inde hauriunt aquas omnes inhabitantes Betuliam. Et interficiet eos sitis, et tradent civitatem suam, et nos et populus tuus ascendemus super vertices montium proximos et obsidebimus in eis in custodiam, ut non exeat de civitate vir unus. (Liber Iudith 7, 13)

  • Et promoverunt castra filii Moab et cum eis quinque milia filiorum Assyriae et castra constituerunt in convalle et praeoccupaverunt aquas et fontes aquarum filiorum Israel. (Liber Iudith 7, 17)

  • (1a) Anno secundo, regnante Artaxerxe rege magno, prima die mensis Nisan vidit somnium Mardochaeus filius Iair filii Semei filii Cis de tribu Beniamin, (1b) vir magnus, qui ministrabat in aula regia. (1c) Et hoc eius somnium fuit. Apparuerunt voces et tumultus et tonitrua et terraemotus et conturbatio magna super terram. (1d) Et ecce duo dracones magni parati prodierunt uterque luctari; (1e) et facta est illorum magna pugna, et dominabantur, et congregatae sunt nationes (1f) in die tenebroso et malo, et fuit perturbatio magna in habitantibus super terram. (1g) Et timuerunt perditionem (1h) clamaveruntque ad Deum. Et a voce clamoris eorum factus est fons parvus, qui crevit in fluvium maximum et in aquas plurimas redundavit. (1i) Lux et sol ortus est, et humiles exaltati sunt et devoraverunt inclitos. (1k) Quod cum vidisset somnium Mardochaeus et surrexisset de strato, cogitabat quid Deus facere vellet; et fixum habebat in animo, quousque revelaretur. (Liber Esther 1, 0)

  • Si continuerit aquas, arescent; et, si emiserit eas, subvertent terram. (Liber Iob 12, 15)

  • Siccitas et calor abstulerunt aquas nivium, et inferi eos, qui peccaverunt. (Liber Iob 24, 19)

  • Qui ligat aquas in nubibus suis, ut non erumpant pariter deorsum. (Liber Iob 26, 8)

  • Qui fecit ventis pondus et aquas appendit in mensura, (Liber Iob 28, 25)

  • Radix mea aperta est secus aquas, et ros morabitur in ramis meis. (Liber Iob 29, 19)

  • in pascuis virentibus me collocavit, super aquas quietis eduxit me, (Liber Psalmorum 23, 2)

  • Vox Domini super aquas; Deus maiestatis intonuit, Dominus super aquas multas. (Liber Psalmorum 29, 3)

  • Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos. (Liber Psalmorum 33, 7)

  • Effuderunt aquas nubila, vocem dederunt nubes, etenim sagittae tuae transeunt. (Liber Psalmorum 77, 18)


“Jesus vê, conhece e pesa todas as suas ações.” São Padre Pio de Pietrelcina