Trouvé 123 Résultats pour: Aquas

  • Tollam ergo panes meos et aquas meas et carnes pecorum, quae occidi, tonsoribus meis et dabo viris, quos nescio unde sint?”. (Liber I Samuelis 25, 11)

  • Venit itaque rex et universus populus cum eo lassus usque ad aquas, et refocillati sunt ibi. (Liber II Samuelis 16, 14)

  • Cumque venissent servi Absalom ad mulierem in domum, dixerunt: “Ubi est Achimaas et Ionathan?”. Et respondit eis mulier: “Transierunt hinc ad aquas”. At hi, qui quaerebant, cum non repperissent, reversi sunt Ierusalem. (Liber II Samuelis 17, 20)

  • Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas. (Liber II Samuelis 22, 12)

  • Tulitque Elias pallium suum et involvit illud et percussit aquas, quae divisae sunt in utramque partem, et transierunt ambo per siccum. (Liber II Regum 2, 8)

  • Et pallio Eliae, quod ceciderat ei, percussit aquas et dixit: “Ubi est Deus Eliae etiam nunc?”. Percussitque aquas, et divisae sunt huc atque illuc, et transiit Eliseus. (Liber II Regum 2, 14)

  • egressus ad fontem aquarum misit in eum sal et ait: “Haec dicit Dominus: Sanavi aquas has, et non erit ultra in eis mors neque abortium”. (Liber II Regum 2, 21)

  • Primoque mane surgentes et, orto iam sole super aquis, viderunt Moabitae e contra aquas rubras quasi sanguinem (Liber II Regum 3, 22)

  • Nolite audire Ezechiam! Haec enim dicit rex Assyriorum: Facite mecum benedictionem et egredimini ad me, et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua, et bibetis aquas de cisternis vestris, (Liber II Regum 18, 31)

  • Ego fodi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas Aegypti”. (Liber II Regum 19, 24)

  • Reliqua autem gestorum Ezechiae et omnis fortitudo eius, et quomodo fecerit piscinam et aquae ductum et introduxerit aquas in civitatem, nonne haec scripta sunt in libro annalium regum Iudae? (Liber II Regum 20, 20)

  • Et mare divisisti ante eos, et transierunt per medium maris in sicco; persecutores autem eorum proiecisti in profundum, quasi lapidem in aquas validas. (Liber Nehemiae 9, 11)


“Quando a videira se separa da estaca que a sustenta, cai, e ao ficar na terra apodrece com todos os cachos que possui. Alerta, portanto, o demônio não dorme!” São Padre Pio de Pietrelcina