1. Magistro chori. David. Dixit insipiens in corde suo: “Non est Deus”. Corrupti sunt et abominationes operati sunt; non est qui faciat bonum.

2. Dominus de caelo prospexit super filios hominum, ut videret si est intellegens aut requirens Deum.

3. Omnes declinaverunt, simul corrupti sunt; non est qui faciat bonum, non est usque ad unum.

4. Nonne scient omnes, qui operantur iniquitatem, qui devorant plebem meam sicut escam panis? Dominum non invocaverunt;

5. illic trepidaverunt timore, quoniam Deus cum generatione iusta est.

6. Vos consilium inopis confundetis, Dominus autem spes eius est.

7. Quis dabit ex Sion salutare Israel? Cum converterit Dominus captivitatem plebis suae, exsultabit Iacob, et laetabitur Israel.





“Nossa Senhora recebeu pela inefável bondade de Jesus a força de suportar até o fim as provações do seu amor. Que você também possa encontrar a força de perseverar com o Senhor até o Calvário!” São Padre Pio de Pietrelcina