Löydetty 406 Tulokset: Samuel et Saul

  • Hoc quoque mortuo, regnavit pro eo Saul de Rohoboth iuxta fluvium. (Liber Genesis 36, 37)

  • Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar et Saul filius Chananitidis. (Liber Genesis 46, 10)

  • Filii Simeon: Iamuel et Iamin et Ahod et Iachin et Sohar er Saul filius Chananitidis; hae progenies Simeon. (Liber Exodus 6, 15)

  • Zara, ab hoc familia Zaraitarum; Saul, ab hoc familia Saulitarum. (Liber Numeri 26, 13)

  • de tribu Simeon Samuel filius Ammiud; (Liber Numeri 34, 20)

  • Et factum est post circulum dierum concepit Anna et peperit filium vocavitque nomen eius Samuel, eo quod a Domino postulasset eum. (Liber I Samuelis 1, 20)

  • Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. (Liber I Samuelis 2, 18)

  • Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit et peperit tres filios et duas filias. Et crevit puer Samuel apud Dominum. (Liber I Samuelis 2, 21)

  • Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat et placebat tam Domino quam hominibus. (Liber I Samuelis 2, 26)

  • Puer autem Samuel ministrabat Domino coram Heli. Et sermo Domini erat pretiosus in diebus illis: non erat visio frequens. (Liber I Samuelis 3, 1)

  • Lucerna Dei nondum exstincta erat, et Samuel dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei. (Liber I Samuelis 3, 3)

  • Et vocavit Dominus Samuel, qui respondens ait: “Ecce ego”. (Liber I Samuelis 3, 4)


“O grau sublime da humildade é não só reconhecer a abnegação, mas amá-la.” São Padre Pio de Pietrelcina