Löydetty 406 Tulokset: Samuel et Saul

  • Dixit itaque Samuel omnia verba Domini ad populum, qui petierat a se regem, (Liber I Samuelis 8, 10)

  • Noluit autem populus audire vocem Samuel, sed dixerunt: “Nequaquam: rex enim erit super nos, (Liber I Samuelis 8, 19)

  • Et audivit Samuel omnia verba populi et locutus est ea in auribus Domini. (Liber I Samuelis 8, 21)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem eorum et constitue super eos regem”. Et ait Samuel ad viros Israel: “Vadat unusquisque in civitatem suam”. (Liber I Samuelis 8, 22)

  • Et erat ei filius vocabulo Saul electus et bonus, et non erat vir de filiis Israel melior illo; ab umero et sursum eminebat super omnem populum. (Liber I Samuelis 9, 2)

  • Perierant autem asinae Cis patris Saul, et dixit Cis ad Saul filium suum: “Tolle tecum unum de pueris et consurgens vade et quaere asinas”. Qui cum transissent per montem Ephraim (Liber I Samuelis 9, 3)

  • Cum autem venissent in terram Suph, dixit Saul ad puerum suum, qui erat cum eo: “Veni, et revertamur, ne forte dimiserit pater meus asinas et sollicitus sit pro nobis”. (Liber I Samuelis 9, 5)

  • Dixitque Saul ad puerum suum: “Ecce ibimus; quid feremus ad virum? Panis defecit in sitarciis nostris, et sportulam non habemus, ut demus homini Dei. Quid habemus?”. (Liber I Samuelis 9, 7)

  • Et dixit Saul ad puerum suum: “Optimus sermo tuus; veni, eamus”. Et ierunt in civitatem, in qua erat vir Dei. (Liber I Samuelis 9, 10)

  • Et ascenderunt in civitatem. Cumque illi intrarent in urbem, apparuit Samuel egrediens obviam eis, ut ascenderet in excelsum. (Liber I Samuelis 9, 14)

  • Dominus autem revelaverat Samuel, ante unam diem quam veniret Saul, dicens: (Liber I Samuelis 9, 15)

  • Cumque aspexisset Samuel Saulem, Dominus ait ei: “Ecce vir, quem dixeram tibi; iste dominabitur populo meo”. (Liber I Samuelis 9, 17)


“Quanto maiores forem os dons, maior deve ser sua humildade, lembrando de que tudo lhe foi dado como empréstimo.” São Padre Pio de Pietrelcina