Löydetty 406 Tulokset: Samuel et Saul

  • Dixit autem Samuel: “Congregate universum Israel in Maspha, ut orem pro vobis Dominum”. (Liber I Samuelis 7, 5)

  • Et convenerunt in Maspha hauseruntque aquam et effuderunt in conspectu Domini et ieiunaverunt in die illa et dixerunt ibi: “Peccavimus Domino”. Iudicavitque Samuel filios Israel in Maspha. (Liber I Samuelis 7, 6)

  • dixeruntque ad Samuel: “Ne cesses pro nobis clamare ad Dominum Deum nostrum, ut salvet nos de manu Philisthinorum”. (Liber I Samuelis 7, 8)

  • Tulit ergo Samuel agnum lactantem unum et obtulit illum holocaustum integrum Domino; et clamavit Samuel ad Dominum pro Israel, et exaudivit eum Dominus. (Liber I Samuelis 7, 9)

  • Factum est autem cum Samuel offerret holocaustum, Philisthim iniere proelium contra Israel. Intonuit autem Dominus fragore magno in die illa super Philisthim et exterruit eos, et caesi sunt a facie Israel. (Liber I Samuelis 7, 10)

  • Tulit autem Samuel lapidem unum et posuit eum inter Maspha et inter Sen et vocavit nomen loci illius Abenezer (id est Lapis adiutorii) dixitque: “Hucusque auxiliatus est nobis Dominus”. (Liber I Samuelis 7, 12)

  • Et humiliati sunt Philisthim nec apposuerunt ultra ut venirent in terminos Israel. Facta est itaque manus Domini super Philisthaeos cunctis diebus Samuel. (Liber I Samuelis 7, 13)

  • Iudicabat quoque Samuel Israel cunctis diebus vitae suae (Liber I Samuelis 7, 15)

  • Factum est autem cum senuis set, Samuel posuit filios suos iu dices Israel. (Liber I Samuelis 8, 1)

  • Congregati ergo universi maiores natu Israel venerunt ad Samuel in Rama (Liber I Samuelis 8, 4)

  • Displicuitque sermo in oculis Samuelis, eo quod dixissent: “Da nobis regem, ut iudicet nos”. Et oravit Samuel ad Dominum. (Liber I Samuelis 8, 6)

  • Dixit autem Dominus ad Samuel: “Audi vocem populi in omnibus, quae loquuntur tibi; non enim te abiecerunt, sed me abiecerunt, ne regnem super eos. (Liber I Samuelis 8, 7)


“O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas.” São Padre Pio de Pietrelcina