Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)

  • Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)

  • Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)

  • Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)

  • Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)

  • Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)

  • Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)

  • Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)

  • Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)

  • Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)

  • Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)

  • Quia tres sunt, qui testificantur: (Epistula I Ioannis 5, 7)


"O temor e a confiança devem dar as mãos e proceder como irmãos." São Padre Pio de Pietrelcina