Gefunden 20258 Ergebnisse für: Re
Carissimi, si cor nostrum non reprehenderit nos, fiduciam habemus ad Deum (Epistula I Ioannis 3, 21)
Et hoc est mandatum eius, ut credamus nomini Filii eius Iesu Christi et diligamus alterutrum, sicut dedit mandatum nobis. (Epistula I Ioannis 3, 23)
Carissimi, nolite omni spiritui credere, sed probate spiritus si ex Deo sint, quoniam multi pseudoprophetae prodierunt in mundum. (Epistula I Ioannis 4, 1)
Carissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere. (Epistula I Ioannis 4, 11)
Et nos vidimus et testificamur quoniam Pater misit Filium salvatorem mundi. (Epistula I Ioannis 4, 14)
Et nos, qui credidimus, novimus caritatem, quam habet Deus in nobis. Deus caritas est; et, qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo manet. (Epistula I Ioannis 4, 16)
Timor non est in caritate, sed perfecta caritas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet; qui autem timet, non est consummatus in caritate. (Epistula I Ioannis 4, 18)
Si quis dixerit: “Diligo Deum”, et fratrem suum oderit, mendax est; qui enim non diligit fratrem suum, quem videt, Deum, quem non videt, non potest diligere. (Epistula I Ioannis 4, 20)
Et hoc mandatum habemus ab eo, ut, qui diligit Deum, diligat et fratrem suum. (Epistula I Ioannis 4, 21)
Omnis, qui credit quoniam Iesus est Christus, ex Deo natus est; et omnis, qui diligit Deum, qui genuit, diligit et eum, qui natus est ex eo. (Epistula I Ioannis 5, 1)
Quis est qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Iesus est Filius Dei? (Epistula I Ioannis 5, 5)
Quia tres sunt, qui testificantur: (Epistula I Ioannis 5, 7)