Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. (Epistula I Ioannis 2, 9)

  • Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; (Epistula I Ioannis 2, 10)

  • qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)

  • Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. (Epistula I Ioannis 2, 12)

  • Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)

  • Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)

  • Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; (Epistula I Ioannis 2, 15)

  • quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)

  • Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)

  • Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)

  • Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)

  • Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. (Epistula I Ioannis 2, 24)


"Submeter-se não significa ser escravo, mas ser livre para receber santos conselhos." São Padre Pio de Pietrelcina