pronađen 20258 Rezultati za: Re
Qui dicit se in luce esse, et fratrem suum odit, in tenebris est usque adhuc. (Epistula I Ioannis 2, 9)
Qui diligit fratrem suum, in lumine manet, et scandalum ei non est; (Epistula I Ioannis 2, 10)
qui autem odit fratrem suum, in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo vadat, quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius. (Epistula I Ioannis 2, 11)
Scribo vobis, filioli: Remissa sunt vobis peccata propter nomen eius. (Epistula I Ioannis 2, 12)
Scribo vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scribo vobis, adulescentes: Vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 13)
Scripsi vobis, parvuli: Nostis Patrem. Scripsi vobis, patres: Nostis eum, qui ab initio est. Scripsi vobis, adulescentes: Fortes estis, et verbum Dei in vobis manet, et vicistis Malignum. (Epistula I Ioannis 2, 14)
Nolite diligere mundum neque ea, quae in mundo sunt. Si quis diligit mundum, non est caritas Patris in eo; (Epistula I Ioannis 2, 15)
quoniam omne, quod est in mundo, concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum et iactantia divitiarum, non est ex Patre, sed ex mundo est. (Epistula I Ioannis 2, 16)
Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis, nam si fuissent ex nobis, permansissent nobiscum; sed ut manifestaretur quoniam illi omnes non sunt ex nobis. (Epistula I Ioannis 2, 19)
Quis est mendax, nisi is qui negat quoniam Iesus est Christus? Hic est antichristus, qui negat Patrem et Filium. (Epistula I Ioannis 2, 22)
Omnis, qui negat Filium, nec Patrem habet; qui confitetur Filium, et Patrem habet. (Epistula I Ioannis 2, 23)
Vos, quod audistis ab initio, in vobis permaneat; si in vobis permanserit, quod ab initio audistis, et vos in Filio et in Patre manebitis. (Epistula I Ioannis 2, 24)