Löydetty 20258 Tulokset: Re
Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)
Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)
Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)
Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)
Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)
Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)
Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)
Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", (Liber Exodus 21, 5)
afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)
Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)
Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)
Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)