Mosaico decorativo

Löydetty 20258 Tulokset: Re

  • Provide autem de omni plebe viros strenuos et timentes Deum, in quibus sit veritas, et qui oderint avaritiam, et constitue ex eis tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 21)

  • qui iudicent populum omni tempore. Quidquid autem maius fuerit, referant ad te, et ipsi minora tantummodo iudicent; leviusque sit tibi, partito cum aliis onere. (Liber Exodus 18, 22)

  • Si hoc feceris, implebis imperium Dei et praecepta eius poteris sustentare, et omnis hic populus revertetur ad loca sua cum pace”. (Liber Exodus 18, 23)

  • et, electis viris strenuis de cuncto Israel, constituit eos principes populi, tribunos et centuriones et quinquagenarios et decanos, (Liber Exodus 18, 25)

  • qui iudicabant plebem omni tempore. Quidquid autem gravius erat, referebant ad eum, faciliora tantummodo iudicantes. (Liber Exodus 18, 26)

  • Dimisitque socerum suum, qui reversus abiit in terram suam. (Liber Exodus 18, 27)

  • Mense tertio egressionis Israel de terra Aegypti, in die hac venerunt in solitudinem Sinai. (Liber Exodus 19, 1)

  • Nam profecti de Raphidim et pervenientes usque in desertum Sinai, castrametati sunt in eodem loco,ibique Israel fixit tentoria e regione montis. (Liber Exodus 19, 2)

  • Et vos eritis mihi regnum sacerdotum et gens sancta. Haec sunt verba, quae loqueris ad filios Israel”. (Liber Exodus 19, 6)

  • Responditque universus populus simul: “Cuncta, quae locutus est Dominus, faciemus”. Cumque rettulisset Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 8)

  • ait ei Dominus: “Ecce ego veniam ad te in caligine nubis, ut audiat me populus loquentem ad te et tibi quoque credat in perpetuum”. Nuntiavit ergo Moyses verba populi ad Dominum, (Liber Exodus 19, 9)

  • Manus non tanget eum, sed lapidibus opprimetur aut confodietur iaculis; sive iumentum fuerit, sive homo, non vivet. Cum coeperit clangere bucina, tunc ascendant in montem”. (Liber Exodus 19, 13)


"Na igreja se fala somente com Deus." São Padre Pio de Pietrelcina