Mosaico decorativo

Encontrados 20258 resultados para: Re

  • Non facietis praeter me deos argenteos nec deos aureos facietis vobis. (Liber Exodus 20, 23)

  • Altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra, oves vestras et boves; in omni loco, in quo memoriam fecero nominis mei, veniam ad te et benedicam tibi. (Liber Exodus 20, 24)

  • Quod si altare lapideum feceris mihi, non aedificabis illud de sectis lapidibus; si enim levaveris cultrum super eo, polluetur. (Liber Exodus 20, 25)

  • Non ascendes per gradus ad altare meum, ne reveletur turpitudo tua. (Liber Exodus 20, 26)

  • Si emeris servum Hebraeum, sex annis serviet tibi; in septimo egredietur liber gratis. (Liber Exodus 21, 2)

  • Si solus intraverit, solus exeat; si habens uxorem, et uxor egredietur simul. (Liber Exodus 21, 3)

  • Sin autem dominus dederit illi uxorem, et pepererit filios et filias, mulier et liberi eius erunt domini sui; ipse vero exibit solus. (Liber Exodus 21, 4)

  • Quod si dixerit servus: "Diligo dominum meum et uxorem ac liberos, non egrediar liber", (Liber Exodus 21, 5)

  • afferet eum dominus ad Deum et applicabit eum ad ostium vel postes perforabitque aurem eius subula; et erit ei servus in saeculum. (Liber Exodus 21, 6)

  • Si quis vendiderit filiam suam in famulam, non egredietur sicut servi exire consueverunt. (Liber Exodus 21, 7)

  • Si displicuerit oculis domini sui, cui tradita fuerat, faciat eam redimi; populo autem alieno vendendi non habebit potestatem, quia fraudavit eam. (Liber Exodus 21, 8)

  • Sin autem filio suo desponderit eam, iuxta morem filiarum faciet illi. (Liber Exodus 21, 9)


"Seja modesto no olhar." São Padre Pio de Pietrelcina