Löydetty 1504 Tulokset: Omnes
Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)
Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)
Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)
Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)
Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”. (Liber Isaiae 43, 9)
Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)
Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)
Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)
Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. (Liber Isaiae 45, 16)
Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)
“Tantum in Domino” dicent “sunt iustitiae et robur!”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; (Liber Isaiae 45, 24)
Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. (Liber Isaiae 48, 14)