Löydetty 1504 Tulokset: Omnes
Et maerebunt piscatores, et lugebunt omnes mittentes in flumen hamum; et expandentes rete super faciem aquarum languebunt. (Liber Isaiae 19, 8)
Et opifices eius deprimentur, omnes mercennarii omnino deficient. (Liber Isaiae 19, 10)
cuncti principes tui fugerunt simul sine arcu capti; omnes, qui inventi sunt, capti sunt simul, procul fugerunt. (Liber Isaiae 22, 3)
Luget mustum, emarcuit vitis, ingemiscunt omnes, qui laetabantur corde. (Liber Isaiae 24, 7)
Et praecipitabit in monte isto faciem vinculi colligati super omnes populos et telam, quam orditus est super omnes nationes. (Liber Isaiae 25, 7)
Auxisti gentem, Domine, auxisti gentem, glorificatus es; elongasti omnes terminos terrae. (Liber Isaiae 26, 15)
Idcirco super hoc dimittetur iniquitas Iacob, et hic erit omnis fructus ablationis peccati eius: ut scilicet ponat omnes lapides altaris sicut lapides calcis comminutos, ne exstent luci et thymiateria. (Liber Isaiae 27, 9)
Omnes enim mensae repletae sunt vomitu sordiumque, ita ut non esset ultra locus. (Liber Isaiae 28, 8)
Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius; (Liber Isaiae 29, 7)
quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem, (Liber Isaiae 29, 20)
omnes confundentur super populo, qui eis prodesse non potest; non erit in auxilium et in utilitatem sed in confusionem et opprobrium”. (Liber Isaiae 30, 5)
Propterea exspectat Dominus, ut misereatur vestri, et ideo exaltabitur parcens vobis, quia Deus iudicii Dominus; beati omnes, qui exspectant eum. (Liber Isaiae 30, 18)