Mosaico decorativo

Trouvé 1504 Résultats pour: Omnes

  • Levate in excelsum oculos vestros et videte: Quis creavit haec? Qui educit in numero militiam eorum et omnes ex nomine vocat; prae multitudine fortitudinis et roboris virtutisque eius neque unum deest. (Liber Isaiae 40, 26)

  • Ecce confundentur et erubescent omnes, qui irascuntur adversum te; erunt quasi non sint et peribunt viri, qui contradicunt tibi. (Liber Isaiae 41, 11)

  • Ecce omnes iniquitas, vana opera eorum; ventus et inane simulacra eorum. (Liber Isaiae 41, 29)

  • Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: “Redde!”. (Liber Isaiae 42, 22)

  • Omnes gentes congregentur simul, et colligantur nationes: quis in eis annuntiabit istud et priora audire nos faciet? Dent testes suos et iustificentur et audiant et dicant: “Vere”. (Liber Isaiae 43, 9)

  • Plastae idoli omnes nihil sunt, et pretiosa eorum non proderunt eis; testes eorum non vident neque intellegunt, ut confundantur. (Liber Isaiae 44, 9)

  • Ecce omnes participes eius confundentur; fabri enim sunt ex hominibus: conveniant omnes, stent; pavebunt, confundentur simul. (Liber Isaiae 44, 11)

  • Ego suscitavi eum in iustitia et omnes vias eius dirigam; ipse aedificabit civitatem meam et captivitatem meam dimittet non in pretio neque in muneribus”, dicit Dominus exercituum. (Liber Isaiae 45, 13)

  • Confusi sunt et erubuerunt omnes, simul abierunt in confusionem fabricatores idolorum. (Liber Isaiae 45, 16)

  • Convertimini ad me et salvi eritis, omnes fines terrae, quia ego Deus, et non est alius. (Liber Isaiae 45, 22)

  • “Tantum in Domino” dicent “sunt iustitiae et robur!”. Ad eum venient et confundentur omnes, qui repugnant ei; (Liber Isaiae 45, 24)

  • Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis. (Liber Isaiae 48, 14)


"Não se desencoraje se você precisa trabalhar muito para colher pouco." São Padre Pio de Pietrelcina