Mosaico decorativo

Löydetty 1188 Tulokset: Mihi

  • Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture. (Liber Isaiae 43, 23)

  • Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)

  • Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. (Liber Isaiae 44, 7)

  • Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)

  • In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua”. (Liber Isaiae 45, 23)

  • et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)

  • Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”. (Liber Isaiae 49, 6)

  • Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: “Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem”. (Liber Isaiae 49, 20)

  • Et dices in corde tuo: “Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant?”. (Liber Isaiae 49, 21)

  • Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus. (Liber Isaiae 50, 4)

  • Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)

  • Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. (Liber Isaiae 50, 8)


"O homem sem Deus é um ser mutilado". São Padre Pio de Pietrelcina