Mosaico decorativo

Löydetty 1188 Tulokset: Mihi

  • Et dices in die illa: “Confitebor tibi, Domine, quoniam cum iratus eras mihi, conversus est furor tuus, et consolatus es me. (Liber Isaiae 12, 1)

  • Ecce Deus salutis meae; fiducialiter agam et non timebo, quia fortitudo mea et laus mea Dominus, et factus est mihi in salutem”. (Liber Isaiae 12, 2)

  • Visio dura nuntiata est mihi: praedo praedatur, et vastator vastat. Ascende, Elam; obside, Media; omnem gemitum eius cessare feci. (Liber Isaiae 21, 2)

  • Vacillat cor meum, pavor invadit me: crepusculum optatum posuit mihi in terrorem. (Liber Isaiae 21, 4)

  • Haec enim dixit mihi Dominus: “Vade et pone speculatorem; quodcumque viderit, annuntiet. (Liber Isaiae 21, 6)

  • A finibus terrae laudes audivimus: “Gloria iusto”. Et dixi: “Secretum meum mihi, secretum meum mihi. Vae mihi!”. Praevaricantes praevaricati sunt et praevaricatione praevaricantium praevaricati sunt. (Liber Isaiae 24, 16)

  • Indignatio non est mihi. Quis dabit mihi spinam et veprem? In proelio gradiar super eam, succendam eam pariter, (Liber Isaiae 27, 4)

  • et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel. (Liber Isaiae 29, 2)

  • Quod si responderis mihi: “In Domino Deo nostro confidimus”; nonne ipse est, cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et dixit Iudae et Ierusalem: “Coram altari isto adorabitis”? (Liber Isaiae 36, 7)

  • Quid dicam, aut quid respondebit mihi? Ipse fecit! Incedam per omnes annos meos in amaritudine animae meae. (Liber Isaiae 38, 15)

  • Vos testes mei, dicit Dominus, et servus meus, quem elegi, ut sciatis et credatis mihi et intellegatis quia ego ipse sum; ante me non est formatus Deus et post me non erit. (Liber Isaiae 43, 10)

  • Populum istum formavi mihi; laudem meam narrabunt. (Liber Isaiae 43, 21)


"Seja perseverante nas orações e nas santas leituras." São Padre Pio de Pietrelcina