Znaleziono 1188 Wyniki dla: Mihi
Non obtulisti mihi agnos holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me; non te gravavi in oblatione nec laborem tibi praebui in ture. (Liber Isaiae 43, 23)
Non emisti mihi argento calamum et adipe victimarum tuarum non inebriasti me; verumtamen servire me fecisti in peccatis tuis, praebuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. (Liber Isaiae 43, 24)
Quis similis mei? Conclamet et annuntiet et exponat mihi, ex quo constitui populum antiquum; ventura et, quae futura sunt, annuntiet nobis. (Liber Isaiae 44, 7)
Haec dicit Dominus, Sanctus Israel, plastes eius: “Numquid ventura interrogatis me super filios meos et super opus manuum mearum mandatis mihi? (Liber Isaiae 45, 11)
In memetipso iuravi: Egressa est de ore meo iustitia, verbum, quod non revertetur; quia mihi curvabitur omne genu, et iurabit omnis lingua”. (Liber Isaiae 45, 23)
et dixit mihi: “Servus meus es tu, Israel, in quo gloriabor”. (Liber Isaiae 49, 3)
Et dixit: “Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Iacob et reliquias Israel reducendas: dabo te in lucem gentium, ut sit salus mea usque ad extremum terrae”. (Liber Isaiae 49, 6)
Adhuc dicent in auribus tuis filii orbitatis tuae: “Angustus est mihi locus; fac spatium mihi, ut habitem”. (Liber Isaiae 49, 20)
Et dices in corde tuo: “Quis genuit mihi istos? Ego orbata et non pariens, transmigrata et captiva; et istos quis enutrivit? Ecce ego relicta eram sola; et isti ubi erant?”. (Liber Isaiae 49, 21)
Dominus Deus dedit mihi linguam eruditam, ut sciam sustentare eum, qui lassus est, verbo; excitat mane, mane excitat mihi aurem, ut audiam quasi discipulus. (Liber Isaiae 50, 4)
Dominus Deus aperuit mihi aurem; ego autem non rebellavi, retrorsum non abii. (Liber Isaiae 50, 5)
Iuxta est qui iustificat me; quis contradicet mihi? Stemus simul. Quis est adversarius meus? Accedat ad me. (Liber Isaiae 50, 8)