Löydetty 697 Tulokset: Index habitatores Iudae

  • et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia. (Liber Genesis 19, 25)

  • Isti sunt filii Seir Horraei habitatores terrae: Lotan et Sobal et Sebeon et Ana (Liber Genesis 36, 20)

  • Fuit quoque Her primogenitus Iudae nequam in conspectu Domini, et ab eo occisus est. (Liber Genesis 38, 7)

  • Evolutis autem multis diebus, mortua est filia Sue uxor Iudae. Qui, post luctum consolatione suscepta, ascendebat ad tonsores ovium suarum ipse et Hiras amicus suus Odollamites in Thamnam. (Liber Genesis 38, 12)

  • Ecce autem post tres menses nuntiaverunt Iudae dicentes: “Fornicata est Thamar nurus tua et gravida est ex fornicatione”. Dixitque Iudas: “Producite eam, ut comburatur”. (Liber Genesis 38, 24)

  • Filii Iudae: Her et Onan et Sela et Phares et Zara. Mortui sunt autem Her et Onan in terra Chanaan. Natique sunt filii Phares: Esrom et Hamul. (Liber Genesis 46, 12)

  • Quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan, dixerunt: “Planctus magnus est iste Aegyptiis”; et idcirco vocatum est nomen loci illius Abelmesraim (id est Planctus Aegypti). (Liber Genesis 50, 11)

  • Attenderunt populi et commoti sunt,dolores obtinuerunt habitatores Philisthaeae. (Liber Exodus 15, 14)

  • Tunc conturbati sunt principes Edom, potentes Moab obtinuit tremor, obriguerunt omnes habitatores Chanaan. (Liber Exodus 15, 15)

  • Ponam autem terminos tuos a mari Rubro usque ad mare Palaestinorum et a deserto usque ad Fluvium. Tradam manibus vestris habitatores terrae et eiciam eos de conspectu vestro. (Liber Exodus 23, 31)

  • “Ecce voca vi ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae (Liber Exodus 31, 2)

  • Dixitque Moyses ad filios Israel: “Ecce vocavit Dominus ex nomine Beseleel filium Uri filii Hur de tribu Iudae; (Liber Exodus 35, 30)


“Seja perseverante nas orações e nas santas leituras.” São Padre Pio de Pietrelcina