Löydetty 697 Tulokset: Index habitatores Iudae

  • Accesserunt itaque filii Iudae ad Iosue in Galgala, locutusque est ad eum Chaleb filius Iephonne Cenezaeus: “Nosti quid locutus sit Dominus ad Moysen hominem Dei de me et te in Cadesbarne. (Liber Iosue 14, 6)

  • Sors tribus filiorum Iudae per cognationes suas ista fuit: usque ad terminum Edom, ad desertum Sin contra Nageb, usque ad extremam partem australis plagae. (Liber Iosue 15, 1)

  • Hi sunt termini filiorum Iudae per circuitum in cognationibus suis. (Liber Iosue 15, 12)

  • Chaleb vero filio Iephonne dedit partem in medio filiorum Iudae, sicut praeceperat Dominus Iosue: Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, ipsa est Hebron. (Liber Iosue 15, 13)

  • Atque inde conscendens venit ad habitatores Dabir, quae prius vocabatur Cariathsepher (id est civitas Litterarum). (Liber Iosue 15, 15)

  • Haec est possessio tribus filiorum Iudae per cognationes suas. (Liber Iosue 15, 20)

  • Erantque civitates ab extremis partibus filiorum Iudae iuxta terminos Edom in Nageb: Cabseel et Eder et Iagur (Liber Iosue 15, 21)

  • Iebusaeum autem habitatorem Ierusalem non potuerunt filii Iudae delere; habitavitque Iebusaeus cum filiis Iudae in Ierusalem usque in praesentem diem. (Liber Iosue 15, 63)

  • Fuitque hereditas Manasse in Issachar et in Aser: Bethsan et filiae eius et Ieblaam cum filiabus suis et habitatores Dor cum filiabus suis, habitatores quoque Endor cum filiabus suis; similiterque habitatores Thanach cum filiabus suis et habitatores Mageddo cum filiabus suis et tertia pars regionis Nopheth. (Liber Iosue 17, 11)

  • Et ascendit sors prima filiorum Beniamin per familias suas, ut possiderent terram inter filios Iudae et filios Ioseph. (Liber Iosue 18, 11)

  • et inclinatur vergens contra mare ad meridiem a monte, qui respicit Bethoron contra meridiem; suntque exitus eius in Cariathbaal, quae vocatur et Cariathiarim, urbem filiorum Iudae. Haec est plaga ad occidentem. (Liber Iosue 18, 14)

  • eorum in medio possessionis filiorum Iudae. Bersabee et Sama et Molada (Liber Iosue 19, 2)


“Se você tem dúvidas sobre a fé é exatamente porque tem fé!” São Padre Pio de Pietrelcina