Löydetty 697 Tulokset: Index habitatores Iudae

  • Sumpta est de funiculo filiorum Iudae, quia maior erat; et idcirco possederunt filii Simeon in medio hereditatis eorum. (Liber Iosue 19, 9)

  • Decreveruntque Cedes in Galilaea montis Nephthali et Sichem in monte Ephraim et Cariatharbe — ipsa est Hebron — in monte Iudae; (Liber Iosue 20, 7)

  • Egressaque est sors in familias Caath: et acceperunt filii Aaron sacerdotis de tribubus Iudae et Simeon et Beniamin civitates tredecim. (Liber Iosue 21, 4)

  • De tribubus filiorum Iudae et Simeon dederunt civitates, quarum ista sunt nomina, (Liber Iosue 21, 9)

  • Cariatharbe (id est civitas Arbe), patris Enac, quae vocatur Hebron, in monte Iudae et suburbana eius per circuitum. (Liber Iosue 21, 11)

  • Oppugnantes ergo filii Iudae Ierusalem ceperunt eam; et percusserunt in ore gladii tradentes incendio civitatem. (Liber Iudicum 1, 8)

  • Atque inde profectus abiit ad habitatores Dabir, cuius nomen vetus erat Cariathsepher (id est civitas Litterarum). (Liber Iudicum 1, 11)

  • Filii autem Hobab Cinaei cognati Moysi ascenderunt de civitate Palmarum cum filiis Iudae in desertum Iudae, quod est ad meridiem Arad, et habitaverunt cum Amalecitis. (Liber Iudicum 1, 16)

  • Fuitque Dominus cum Iuda, et montana possedit; nec potuit expellere habitatores vallis, quia falcatis curribus abundabant. (Liber Iudicum 1, 19)

  • Manasses quoque non occupavit Bethsan et Thanach cum viculis suis nec expulit habitatores Dor et Ieblaam et Mageddo cum viculis suis; mansitque Chananaeus in terra hac. (Liber Iudicum 1, 27)

  • Zabulon non expulit habitatores Cetron et Naalol, sed habitavit Chananaeus in medio eius factusque est ei tributarius. (Liber Iudicum 1, 30)

  • Aser quoque non expulit habitatores Achcho et Sidonis, Ahalab et Achazib et Helba et Aphec et Rohob; (Liber Iudicum 1, 31)


“A mulher forte é a que tem temor de Deus, a que mesmo à custa de sacrifício faz a vontade de Deus.” São Padre Pio de Pietrelcina