Löydetty 1722 Tulokset: Ego
Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)
Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)
Haec dicit Dominus: “Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum pestilentem; (Liber Ieremiae 51, 1)
“Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)
Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. (Liber Ieremiae 51, 25)
Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; (Liber Ieremiae 51, 36)
et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)
AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)
SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)
ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 1 (Lamentationes 3, 1)
SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. (Lamentationes 3, 63)
et scient quia ego Dominus Deus illorum, et dabo illis cor intellegens et aures audientes, (Liber Baruch 2, 31)