Mosaico decorativo

Löydetty 1722 Tulokset: Ego

  • Vivo ego, inquit rex, Dominus exercituum nomen eius, quoniam sicut Thabor in montibus et sicut Carmelus ad mare veniet. (Liber Ieremiae 46, 18)

  • Dixit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo super Amon de No et super pharaonem et super Aegyptum et super deos eius et super reges eius et super pharaonem et super eos, qui confidunt in eo; (Liber Ieremiae 46, 25)

  • Et tu ne timeas, serve meus Iacob, et ne paveas, Israel, quia ecce ego salvum te faciam de longinquo et semen tuum de terra captivitatis eorum; et revertetur Iacob et requiescet, securus erit, et non erit qui exterreat eum. (Liber Ieremiae 46, 27)

  • Et tu noli timere, serve meus Iacob, ait Dominus, quia tecum ego sum, quia ego consumam cunctas gentes, ad quas eieci te; te vero non consumam, sed castigabo te in iudicio nec quasi innocenti parcam tibi”. (Liber Ieremiae 46, 28)

  • Contrita est Moab, auditum fecerunt clamorem usque ad Segor. (Liber Ieremiae 48, 4)

  • Ego scio, ait Dominus, iactantiam eius, et quod non sint rectae fabulationes, nec recta fecerint. (Liber Ieremiae 48, 30)

  • De clamore Hesebon usque Eleale et Iasa dederunt vocem suam, a Segor usque ad Oronaim, ad Eglatselisiam; aquae quoque Nemrim pessimae erunt. (Liber Ieremiae 48, 34)

  • Ecce ego inducam super te terrorem, ait Dominus, Deus exercituum, ab omnibus, qui sunt in circuitu tuo; et dispergemini singuli in viam suam, nec erit qui congreget fugientes. (Liber Ieremiae 49, 5)

  • Ego vero discooperui Esau, revelavi abscondita eius, et celari non poterit; vastatum est semen eius et fratres eius et vicini eius, et non erit. (Liber Ieremiae 49, 10)

  • Relinque pupillos tuos, ego faciam eos vivere; et viduae tuae in me sperabunt. (Liber Ieremiae 49, 11)

  • “Haec dicit Dominus exercituum: Ecce ego confringam arcum Elam, summam fortitudinem eorum; (Liber Ieremiae 49, 35)

  • Quoniam ecce ego suscito et adducam in Babylonem congregationem gentium magnarum de terra aquilonis; et praeparabuntur adversus eam, et inde capietur: sagitta eorum quasi bellatoris electi non revertetur vacua. (Liber Ieremiae 50, 9)


"O amor tudo esquece, tudo perdoa, sem reservas." São Padre Pio de Pietrelcina