Mosaico decorativo

Gefunden 1722 Ergebnisse für: Ego

  • Propterea haec dicit Dominus exercituum, Deus Israel: “Ecce ego visitabo regem Babylonis et terram eius, sicut visitavi regem Assyriae; (Liber Ieremiae 50, 18)

  • Ecce ego ad te, Superbia, dicit Dominus, Deus exercituum, quia venit dies tuus, tempus visitationis tuae. (Liber Ieremiae 50, 31)

  • Haec dicit Dominus: “Ecce ego suscitabo super Babylonem et super habitatores Chaldaeae quasi ventum pestilentem; (Liber Ieremiae 51, 1)

  • “Malleus tu mihi, vas belli: et ego collisi in te gentes et dispersi in te regna (Liber Ieremiae 51, 20)

  • Ecce ego ad te, mons pestifer, ait Dominus, qui corrumpis universam terram; et extendam manum meam super te et evolvam te de petris et dabo te in montem combustionis. (Liber Ieremiae 51, 25)

  • Propterea haec dicit Dominus: “Ecce ego iudicabo causam tuam et ulciscar ultionem tuam et desertum faciam mare eius et siccabo venam eius; (Liber Ieremiae 51, 36)

  • et dices: “Sic submergetur Babylon et non consurget a facie afflictionis, quam ego adduco super eam, et dissolvetur””. Hucusque verba Ieremiae. (Liber Ieremiae 51, 64)

  • AIN. Idcirco ego plorans, et oculus meus deducens aquas, quia longe factus est a me consolator reficiens animam meam; facti sunt filii mei desolati, quoniam invaluit inimicus”. (Lamentationes 1, 16)

  • SIN. Audi, quia ingemisco ego, et non est qui consoletur me; omnes inimici mei audierunt malum meum, laetati sunt quoniam tu fecisti. Adduc diem, quem proclamasti, et fient similes mei. (Lamentationes 1, 21)

  • ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam in virga indignationis eius. 1 (Lamentationes 3, 1)

  • SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide; ego sum psalmus eorum. (Lamentationes 3, 63)

  • et scient quia ego Dominus Deus illorum, et dabo illis cor intellegens et aures audientes, (Liber Baruch 2, 31)


"Para consolar uma alma na sua dor, mostre todo o bem que ela ainda pode fazer". São Padre Pio de Pietrelcina