Löydetty 50 Tulokset: Audientes

  • Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)

  • Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)

  • Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 60)

  • Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)

  • Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)

  • Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum. (Actus Apostolorum 7, 54)

  • Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: (Actus Apostolorum 8, 6)

  • Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)

  • Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)

  • Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; (Actus Apostolorum 13, 48)

  • Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec; (Actus Apostolorum 17, 8)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)


“Nossa Senhora está sempre pronta a nos socorrer, mas por acaso o mundo a escuta e se emenda?” São Padre Pio de Pietrelcina