Löydetty 50 Tulokset: Audientes
Et audientes mirati sunt et, relicto eo, abierunt. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 22)
Et audientes turbae mirabantur in doctrina eius. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 33)
Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset sadducaeis, convenerunt in unum. (Evangelium secundum Matthaeum 22, 34)
Quidam autem ex illic stantibus audientes dicebant: “Eliam vocat iste”. (Evangelium secundum Matthaeum 27, 47)
et ab Hierosolymis et ab Idumaea; et, qui trans Iordanem et circa Tyrum et Sidonem, multitudo magna, audientes, quae faciebat, venerunt ad eum. (Evangelium secundum Marcum 3, 8)
ut videntes videant et non videant, et audientes audiant et non intellegant, ne quando convertantur, et dimittatur eis”. (Evangelium secundum Marcum 4, 12)
Et facto sabbato, coepit in synagoga docere; et multi audientes admirabantur dicentes: “Unde huic haec, et quae est sapientia, quae data est illi, et virtutes tales, quae per manus eius efficiuntur? (Evangelium secundum Marcum 6, 2)
Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Ioanne. (Evangelium secundum Marcum 10, 41)
Qui audientes gavisi sunt et promiserunt ei pecuniam se daturos. Et quaerebat quomodo illum opportune traderet. (Evangelium secundum Marcum 14, 11)
Et quidam de circumstantibus audientes dicebant: “Ecce, Eliam vocat”. (Evangelium secundum Marcum 15, 35)
et illi audientes quia viveret et visus esset ab ea, non crediderunt. (Evangelium secundum Marcum 16, 11)
Et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes; (Evangelium secundum Lucam 4, 28)