Talált 50 Eredmények: Audientes
Quibus ipse dixit: “Vobis datum est nosse mysteria regni Dei, ceteris autem in parabolis, ut videntes non videant et audientes non intellegant. (Evangelium secundum Lucam 8, 10)
Quod autem in bonam terram: hi sunt, qui in corde bono et optimo audientes verbum retinent et fructum afferunt in patientia. (Evangelium secundum Lucam 8, 15)
Multi ergo audientes ex discipulis eius dixerunt: “Durus est hic sermo! Quis potest eum audire?”. (Evangelium secundum Ioannem 6, 60)
Audientes autem unus post unum exibant, incipientes a senioribus, et remansit solus, et mulier in medio stans. (Evangelium secundum Ioannem 8, 9)
Audiens autem Ananias haec verba cecidit et exspiravit; et factus est timor magnus in omnes audientes. (Actus Apostolorum 5, 5)
Audientes autem haec, dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum. (Actus Apostolorum 7, 54)
Intendebant autem turbae his, quae a Philippo dicebantur, unanimiter, audientes et videntes signa, quae faciebat: (Actus Apostolorum 8, 6)
Viri autem illi, qui comitabantur cum eo, stabant stupefacti, audientes quidem vocem, neminem autem videntes. (Actus Apostolorum 9, 7)
Cum autem prope esset Lydda ab Ioppe, discipuli audientes quia Petrus esset in ea, miserunt duos viros ad eum rogantes: “Ne pigriteris venire usque ad nos!”. (Actus Apostolorum 9, 38)
Audientes autem gentes gaudebant et glorificabant verbum Domini, et crediderunt, quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam; (Actus Apostolorum 13, 48)
Concitaverunt autem plebem et politarchas audientes haec; (Actus Apostolorum 17, 8)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua, et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur. (Actus Apostolorum 18, 8)