Liber I Paralipomenon, 3
1. David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Jezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide
2. tertium Absalom filium Maacha filiæ Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith
3. quintum Saphatiam ex Abital sextum Jethraam de Egla uxore sua
4. sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem
5. porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel
6. Jebaar quoque et Elisama
7. et Eliphalet et Noge et Napheg et Japhie
8. necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem
9. omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar
10. filius autem Salomonis Roboam cujus Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Josaphat
11. pater Joram qui Joram genuit Ohoziam ex quo ortus est Joas
12. et hujus Amasias filius genuit Azariam porro Azariæ filius Joatham
13. procreavit Achaz patrem Ezechiæ de quo natus est Manasses
14. sed et Manasses genuit Amon patrem Josiæ
15. filii autem Josiæ fuerunt primogenitus Johanan secundus Joacim tertius Sedecias quartus Sellum
16. de Joacim natus est Jechonias et Sedecias
17. filii Jechoniæ fuerunt Asir Salathihel
18. Melchiram Phadaja Sennaser et Jecemia Sama et Nadabia
19. de Phadaja orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum
20. Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Josabesed quinque
21. filius autem Ananiæ Phaltias pater Jesejæ cujus filius Raphaja hujus quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cujus filius fuit Sechenia
22. filius Secheniæ Semeja cujus filii Attus et Jegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero
23. filius Naariæ Heliœnai et Ezechias et Ezricam tres
24. filii Heliœnai Oduja et Heliasub et Pheleja et Accub et Johanan et Dalaja et Anani septem