Evangelium secundum Lucam, 10
1. post hæc autem designavit Dominus et alios septuaginta duos et misit illos binos ante faciem suam in omnem civitatem et locum quo erat ipse venturus
2. et dicebat illis messis quidem multa operarii autem pauci rogate ergo Dominum messis ut mittat operarios in messem
3. ite ecce ego mitto vos sicut agnos inter lupos
4. nolite portare sacculum neque peram neque calciamenta et neminem per viam salutaveritis
5. in quamcumque domum intraveritis primum dicite pax huic domui
6. et si ibi fuerit filius pacis requiescet super illam pax vestra sin autem ad vos revertetur
7. in eadem autem domo manete edentes et bibentes quæ apud illos sunt dignus enim est operarius mercede sua nolite transire de domo in domum
8. et in quamcumque civitatem intraveritis et susceperint vos manducate quæ adponuntur vobis
9. et curate infirmos qui in illa sunt et dicite illis adpropinquavit in vos regnum Dei
10. in quamcumque civitatem intraveritis et non receperint vos exeuntes in plateas ejus dicite
11. etiam pulverem qui adhesit nobis de civitate vestra extergimus in vos tamen hoc scitote quia adpropinquavit regnum Dei
12. dico vobis quia Sodomis in die illa remissius erit quam illi civitati
13. væ tibi Corazain væ tibi Bethsaida quia si in Tyro et Sidone factæ fuissent virtutes quæ in vobis factæ sunt olim in cilicio et cinere sedentes pæniterent
14. verumtamen Tyro et Sidoni remissius erit in judicio quam vobis
15. et tu Capharnaum usque in cælum exaltata usque ad infernum demergeris
16. qui vos audit me audit et qui vos spernit me spernit qui autem me spernit spernit eum qui me misit
17. reversi sunt autem septuaginta duo cum gaudio dicentes Domine etiam dæmonia subiciuntur nobis in nomine tuo
18. et ait illis videbam Satanan sicut fulgur de cælo cadentem
19. ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit
20. verumtamen in hoc nolite gaudere quia spiritus vobis subiciuntur gaudete autem quod nomina vestra scripta sunt in cælis
21. in ipsa hora exultavit Spiritu Sancto et dixit confiteor tibi Pater Domine cæli et terræ quod abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus et revelasti ea parvulis etiam Pater quia sic placuit ante te
22. omnia mihi tradita sunt a Patre meo et nemo scit qui sit Filius nisi Pater et qui sit Pater nisi Filius et cui voluerit Filius revelare
23. et conversus ad discipulos suos dixit beati oculi qui vident quæ videtis
24. dico enim vobis quod multi prophetæ et reges voluerunt videre quæ vos videtis et non viderunt et audire quæ auditis et non audierunt
25. et ecce quidam legis peritus surrexit temptans illum et dicens magister quid faciendo vitam æternam possidebo
26. at ille dixit ad eum in lege quid scriptum est quomodo legis
27. ille respondens dixit diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex omnibus viribus tuis et ex omni mente tua et proximum tuum sicut te ipsum
28. dixitque illi recte respondisti hoc fac et vives
29. ille autem volens justificare se ipsum dixit ad Jesum et quis est meus proximus
30. suscipiens autem Jesus dixit homo quidam descendebat ab Hierusalem in Hiericho et incidit in latrones qui etiam despoliaverunt eum et plagis inpositis abierunt semivivo relicto
31. accidit autem ut sacerdos quidam descenderet eadem via et viso illo præterivit
32. similiter et Levita cum esset secus locum et videret eum pertransiit
33. Samaritanus autem quidam iter faciens venit secus eum et videns eum misericordia motus est
34. et adpropians alligavit vulnera ejus infundens oleum et vinum et inponens illum in jumentum suum duxit in stabulum et curam ejus egit
35. et altera die protulit duos denarios et dedit stabulario et ait curam illius habe et quodcumque supererogaveris ego cum rediero reddam tibi
36. quis horum trium videtur tibi proximus fuisse illi qui incidit in latrones
37. at ille dixit qui fecit misericordiam in illum et ait illi Jesus vade et tu fac similiter
38. factum est autem dum irent et ipse intravit in quoddam castellum et mulier quædam Martha nomine excepit illum in domum suam
39. et huic erat soror nomine Maria quæ etiam sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius
40. Martha autem satagebat circa frequens ministerium quæ stetit et ait Domine non est tibi curæ quod soror mea reliquit me solam ministrare dic ergo illi ut me adiuvet
41. et respondens dixit illi Dominus Martha Martha sollicita es et turbaris erga plurima
42. porro unum est necessarium Maria optimam partem elegit quæ non auferetur ab ea