Mosaico decorativo

1. Anno tertio Cyri regis Persarum, verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verbum verum, et fortitudo magna intellexitque sermonem intelligentia enim est opus in visione.

1. Anno tertio Cyri regis Per sarum verbum revelatum est Danieli cognomento Baltassar, et verum verbum et acies magna; intellexitque sermonem, intellegentia enim fuit ei in visione.

2. In diebus illis ego Daniel lugebam trium hebdomadarum diebus,

2. In diebus illis ego Daniel lugebam tribus hebdomadis dierum,

3. panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum donec complerentur trium hebdomadarum dies.

3. panem desiderabilem non comedi, et caro et vinum non introierunt in os meum, sed neque unguento unctus sum, donec complerentur tres hebdomades dierum.

4. Die autem vigesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris.

4. Die autem vicesima et quarta mensis primi eram iuxta fluvium magnum, qui est Tigris,

5. Et levavi oculos meos, et vidi et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obrizo

5. et levavi oculos meos et vidi: et ecce vir unus vestitus lineis, et renes eius accincti auro obryzo;

6. et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulguris, et oculi eius ut lampas ardens et brachia eius, et quæ deorsum sunt usque ad pedes, quasi species æris candentis et vox sermonum eius ut vox multitudinis.

6. et corpus eius quasi chrysolithus, et facies eius velut species fulgoris, et oculi eius ut lampas ardens, et brachia eius et, quae deorsum sunt usque ad pedes, quasi species aeris candentis, et vox sermonum eius ut vox multitudinis.

7. Vidi autem ego Daniel solus visionem porro viri, qui erant mecum, non viderunt sed terror nimus irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

7. Vidi autem ego Daniel solus visionem; porro viri, qui erant mecum, visionem non viderunt, sed terror nimius irruit super eos, et fugerunt in absconditum.

8. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me, et emarcui, nec habui quidquam virium.

8. Ego autem relictus solus vidi visionem grandem hanc, et non remansit in me fortitudo, sed et species mea immutata est in me usque ad dissipationem, nec habui quidquam virium.

9. Et audivi vocem sermonum eius et audiens iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus hærebat terræ.

9. Et audivi vocem sermonum eius; et audiens vocem sermonum eius iacebam consternatus super faciem meam, et vultus meus haerebat terrae.

10. Et ecce manus tetigit me, et erexit me super genua mea, et super articulos manuum mearum.

10. Et ecce manus tetigit me et erexit me super genua mea et super palmas manuum mearum,

11. Et dixit ad me Daniel vir desideriorum, intellige verba, quæ ego loquor ad te, et sta in gradu tuo nunc enim sum missus ad te. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

11. et dixit ad me: “Daniel, vir desideriorum, intellege verba, quae ego loquor ad te, et sta in gradu tuo; nunc enim sum missus ad te”. Cumque dixisset mihi sermonem istum, steti tremens.

12. Et ait ad me Noli metuere Daniel quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intelligendum ut te affligeres in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua et ego veni propter sermones tuos.

12. Et ait ad me: “Noli metuere, Daniel, quia ex die primo, quo posuisti cor tuum ad intellegendum et ad humiliandum te in conspectu Dei tui, exaudita sunt verba tua; et ego veni propter sermones tuos.

13. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus et ecce Michaël unus de principibus primis venit in adiutorium meum, et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.

13. Princeps autem regni Persarum restitit mihi viginti et uno diebus; et ecce Michael, unus de principibus primis, venit in adiutorium meum; et ego remansi ibi iuxta regem Persarum.

14. Veni autem ut docerem te quæ ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc, visio in dies.

14. Veni autem, ut docerem te, quae ventura sunt populo tuo in novissimis diebus, quoniam adhuc visio in dies”.

15. Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram, et tacui.

15. Cumque loqueretur mihi huiuscemodi verbis, deieci vultum meum ad terram et tacui.

16. Et ecce quasi similitudo filii hominis tetigit labia mea et aperiens os meum locutus sum, et dixi ad eum, qui stabat contra me Domine mi, in visione tua dissolutæ sunt compages meæ, et nihil in me remansit virium.

16. Et ecce quasi similitudo filiorum hominis tetigit labia mea; et aperiens os meum locutus sum et dixi ad eum, qui stabat contra me: “Domine mi, in visione angustiae venerunt super me, et nihil in me remansit virium.

17. Et quomodo poterit servus Domini mei loqui cum Domino meo? nihil enim in me remansit virium, sed et halitus meus intercluditur.

17. Et quomodo poterit servus domini mei loqui cum hoc domino meo? Nihil enim in me remansit virium, et halitus meus non remansit in me”.

18. Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis, et confortavit me,

18. Rursum ergo tetigit me quasi visio hominis et confortavit me

19. et dixit Noli timere vir desideriorum pax tibi confortare, et esto robustus. Cumque loqueretur mecum, convalui, et dixi Loquere Domine mi, quia confortasti me.

19. et dixit: “Noli timere, vir desideriorum; pax tibi, confortare et esto robustus”. Cumque loqueretur mecum, convalui et dixi: “Loquere, domine mi, quia confortasti me”.

20. Et ait Numquid scis quare venerim ad te? et nunc revertar ut praëlier adversum principem Persarum. cum ego egrederer, apparuit princeps Græcorum veniens.

20. Et ait: “Numquid scis, quare venerim ad te? Et nunc revertar, ut proelier adversum principem Persarum. Et ego egrediar, et ecce princeps Graecorum veniens.

21. Verumtamen annunciabo tibi quod expressum est in scriptura veritatis et nemo est adiutor meus in omnibus his, nisi Michaël princeps vester.

21. Verumtamen annuntiabo tibi, quod expressum est in scriptura veritatis; et nemo est adiutor meus adversus hos, nisi Michael princeps vester.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras