1. tunc vocavit ad se Tobias filium suum dixitque ei quid possumus dare viro isti sancto qui venit tecum

1. Et, postquam consummatae sunt nuptiae, vocavit Thobi filium suum Thobiam et dixit illi: “Homini illi, qui tecum ivit, reddamus honorem et adiciamus ad mercedem suam”.

2. respondens Tobias dixit pater quam mercedem dabimus ei aut quid dignum poterit esse beneficiis ejus

2. Et dixit illi: “Pater, quantam illi dabo mercedem? Non laedor, si dedero illi ex his, quae mecum contulit, dimidiam partem.

3. me duxit et reduxit sanum pecuniam a Gabelo ipse suscepit uxorem ipse me habere fecit et dæmonium ab ea conpescuit gaudium parentibus ejus fecit me ipsum a devoratione piscis eripuit te quoque fecit videre lumen cæli et bonis omnibus per eum repleti sumus quid illi ad hæc dignum poterimus dare

3. Duxit me sanum et uxorem meam curavit et pecuniam mecum attulit et te curavit! Quantam illi dabo mercedem adhuc?”.

4. sed peto te pater mi ut roges eum si forte dignabitur medietatem de omnibus quæ adlata sunt sibi adsumere

4. Et dixit illi Thobi: “Iustum est illum, fili, dimidium omnium horum, quae tecum attulit, accipere”.

5. et vocantes eum pater scilicet et filius tulerunt eum in partem et rogare cœperunt ut dignaretur dimidiam partem omnium quæ adtulerant acceptam habere

5. Et vocavit illum et dixit: “Accipe dimidium omnium horum, quae tecum attulisti, in mercedem tuam et vade sanus”.

6. tunc dixit eis occulte benedicite Deum cæli et coram omnibus viventibus confitemini illi quoniam fecit vobiscum misericordiam suam

6. Tunc Raphael vocavit ambos abscondite et dixit illis: “Deum benedicite et illi confitemini coram omnibus viventibus, quae fecit nobiscum bona, ut benedicatis et decantetis nomini eius; sermones Dei honorifice ostendite et ne cunctemini confiteri illi.

7. etenim sacramentum regis abscondere bonum est opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est

7. Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare et confiteri honorificum est. Bonum facite, et malum non inveniet vos.

8. bona est oratio cum jejunio et elemosyna magis quam thesauros auri condere

8. Bona est oratio cum ieiunio, et eleemosyna cum iustitia. Melius est modicum cum iustitia quam plurimum cum iniquitate. Bonum est facere eleemosynam magis quam thesauros auri condere.

9. quoniam elemosyna a morte liberat et ipsa est quæ purgat peccata et faciet invenire vitam æternam

9. Eleemosyna a morte liberat et ipsa purgat omne peccatum. Qui faciunt eleemosynam, saturabuntur vita;

10. qui autem faciunt peccatum et iniquitatem hostes sunt animæ suæ

10. qui faciunt peccatum et iniquitatem, hostes sunt animae suae.

11. manifesto ergo vobis veritatem et non abscondam a vobis sermonem occultum

11. Omnem veritatem vobis manifestabo et non abscondam a vobis ullum sermonem. Iam demonstravi vobis et dixi: Sacramentum regis bonum est abscondere, opera autem Dei revelare honorificum est.

12. quando orabas cum lacrimis et sepeliebas mortuos et derelinquebas prandium et mortuos abscondebas per diem in domo tua et nocte sepeliebas ego obtuli orationem tuam Domino

12. Et nunc, quando orabas tu et Sara, ego obtuli memoriam orationis vestrae in conspectu claritatis Domini; et, cum sepeliebas mortuos, similiter.

13. et quia acceptus eras Deo necesse fuit ut temptatio probaret te

13. Et quia non es cunctatus exsurgere et relinquere prandium tuum et abisti et sepelisti mortuum, tunc missus sum ad te tentare te.

14. et nunc misit me Dominus ut curarem te et Sarram uxorem filii tui a dæmonio liberarem

14. Et iterum me misit Deus curare te et Saram nurum tuam.

15. ego enim sum Rafaël angelus unus ex septem qui adstamus ante Dominum

15. Ego sum Raphael, unus ex septem angelis sanctis, qui assistimus et ingredimur ante claritatem Domini”.

16. cumque hæc audissent turbati sunt et trementes ceciderunt super faciem suam

16. Et conturbati sunt ambo et ceciderunt in faciem suam et timuerunt.

17. dixitque eis angelus pax vobis nolite timere

17. Et dixit illis: “Nolite timere; pax vobis. Deum benedicite in omne aevum.

18. etenim cum essem vobiscum per voluntatem Dei ipsum benedicite et cantate illi

18. Cum essem vobiscum, non mea gratia eram vobiscum sed voluntate Dei. Ipsi benedicite omnibus diebus, decantate ei.

19. videbar quidem vobiscum manducare et bibere sed ego cibo invisibili et potu qui ab hominibus videri non potest utor

19. Et videbatis me quia nihil manducabam, sed visus vobis videbatur.

20. tempus est ergo ut revertar ad eum qui me misit vos autem benedicite Deum et narrate omnia mirabilia ejus

20. Et nunc benedicite Dominum super terra et confitemini Deo. Ecce ego ascendo ad eum, qui me misit. Scribite omnia haec, quae contigerunt vobis”. Et ascendit.

21. et cum hæc dixisset ab aspectu eorum ablatus est et ultra eum videre non potuerunt

21. Et surrexerunt et iam non poterant illum videre.

22. tunc prostrati per horas tres in faciem benedixerunt Deum et exsurgentes narraverunt omnia mirabilia ejus

22. Et benedicebant et decantabant Deo et confitebantur illi in omnibus his magnis operibus illius, quia apparuerat illis angelus Dei.





“Não se fixe voluntariamente naquilo que o inimigo da alma lhe apresenta.” São Padre Pio de Pietrelcina