Mosaico decorativo

1. melior est sapientia quam vires et vir prudens magis quam fortis

1. Audite ergo, reges, et intellegite; discite, iudices finium terrae.

2. audite ergo reges et intellegite discite judices finium terræ

2. Praebete aures, vos, qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum.

3. præbete aures vos qui continetis multitudines et placetis vobis in turbis nationum

3. Quoniam data est a Domino potestas vobis et dominatio ab Altissimo, qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur,

4. quoniam data est a Domino potestas vobis et virtus ab Altissimo qui interrogabit opera vestra et cogitationes scrutabitur

4. quoniam, cum essetis ministri regni illius, non recte iudicastis nec custodistis legem neque secundum voluntatem Dei ambulastis.

5. quoniam cum essetis ministri regni illius non recte judicastis neque custodistis legem justitiæ neque secundum voluntatem Dei ambulastis

5. Horrende et cito instabit vobis, quoniam iudicium durissimum his, qui praesunt, fiet;

6. horrende et cito apparebit vobis quoniam judicium durissimum in his qui præsunt fiet

6. exiguo enim conceditur misericordia, potentes autem potenter tormento interrogabuntur.

7. exiguo enim conceditur misericordia potentes autem potenter tormenta patientur

7. Non enim subtrahet personam cuiusquam Deus nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quoniam pusillum et magnum ipse fecit, et aequaliter cura est illi de omnibus;

8. non enim subtrahet personam cujusquam Dominus nec reverebitur magnitudinem cujusquam quoniam pusillum et magnum ipse fecit et æqualiter cura est illi pro omnibus

8. potentibus autem durum instat scrutinium.

9. fortioribus autem fortior instat cruciatio

9. Ad vos ergo, reges, sunt hi sermones mei, ut discatis sapientiam et non excidatis.

10. ad vos ergo reges sunt hi sermones mei ut discatis sapientiam et non excidatis

10. Qui enim custodierint iusta iuste, iustificabuntur; et, qui didicerint ista, invenient defensionem.

11. qui enim custodierint justa juste justificabuntur et qui didicerint ista invenient quid respondeant

11. Concupiscite ergo sermones meos, diligite illos et habebitis disciplinam.

12. concupiscite ergo sermones meos diligite illos et habebitis disciplinam

12. Clara est et, quae numquam marcescit, sapientia; et facile videtur ab his, qui diligunt eam, et invenitur ab his, qui quaerunt illam.

13. clara est et quæ numquam marcescat sapientia et facile videtur ab his qui diligunt eam et invenietur ab his qui quærunt illam

13. Praeoccupat, qui eam concupiscunt, ut prior se ostendat illis.

14. præoccupat qui se concupiscunt ut illis se prior ostendat

14. Qui de luce vigilaverit ad illam, non laborabit, assidentem enim illam foribus suis inveniet.

15. qui de luce vigilaverit ad illam non laborabit adsidentem enim illam foribus suis inveniet

15. Cogitare ergo de illa sensus est consummatio; et, qui vigilaverit propter illam, cito securus erit.

16. cogitare ergo de illa sensus est consummatus et qui vigilaverit propter illam cito erit securus

16. Quoniam dignos se ipsa circuit quaerens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis.

17. quoniam dignos se ipsa circuit quærens et in viis ostendit se illis hilariter et in omni providentia occurrit illis

17. Initium enim illius verissima est disciplinae concupiscentia, cura vero disciplinae dilectio est,

18. initium enim illius verissima est disciplinæ concupiscentia

18. et dilectio custodia legum illius est, custoditio autem legum confirmatio incorruptionis est,

19. cura ergo disciplinæ dilectio est et dilectio custoditio legum illius est custoditio autem legum consummatio incorruptionis est

19. incorruptio autem facit esse proximum Deo;

20. incorruptio autem facit esse proximum Deo

20. concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum.

21. concupiscentia itaque sapientiæ deducet ad regnum perpetuum

21. Si ergo delectamini sedibus et sceptris, o reges populi, colite sapientiam, ut in perpetuum regnetis.

22. si ergo delectamini sedibus et stemmatibus reges populi diligite sapientiam ut in perpetuum regnetis

22. Quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit, referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei, sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non praeteribo veritatem.

23. []

23. Neque cum invidia tabescente iter habebo, quoniam ista non erit particeps sapientiae.

24. quid est autem sapientia et quemadmodum facta sit referam et non abscondam a vobis sacramenta Dei sed ab initio nativitatis investigabo et ponam in lucem scientiam illius et non præteribo veritatem

24. Multitudo autem sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens stabilimentum populi est.

25. neque cum invidia tabescente iter habebo quoniam ista non erit particeps sapientiæ

25. Ergo accipite disciplinam per sermones meos, et proderit vobis.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras