Mosaico decorativo

1. filii quoque Ruben primogeniti Israël ipse quippe fuit primogenitus ejus sed cum violasset torum patris sui data sunt primogenita ejus filiis Joseph filii Israël et non est ille reputatus in primogenitum

1. Filii quoque Ruben primogeniti Israel: ipse quippe fuit primoge nitus eius, sed, cum violasset torum patris sui, data sunt primogenita eius filiis Ioseph filii Israel, ut non computaretur in primogenitum,

2. porro Judas qui erat fortissimus inter fratres suos de stirpe ejus principes germinati sunt primogenita autem reputata sunt Joseph

2. quia Iuda erat quidem fortissimus inter fratres suos et de stirpe eius principes germinati sunt, primogenita autem reputata sunt Ioseph.

3. filii ergo Ruben primogeniti Israël Enoch et Phallu Esrom et Charmi

3. Filii ergo Ruben primogeniti Israel: Henoch et Phallu, Hesron et Charmi.

4. filii Johel Samaja filius ejus Gog filius ejus Semei filius ejus

4. Filii Ioel: Semeia filius eius, Gog filius eius, Semei filius eius,

5. Micha filius ejus Reeja filius ejus Baal filius ejus

5. Micha filius eius, Reaia filius eius, Baal filius eius,

6. Beera filius ejus quem captivum duxit Theglathphalnasar rex Assyriorum et fuit princeps in tribu Ruben

6. Beera filius eius, quem captivum duxit Theglathphalasar rex Assyriorum, et fuit princeps in tribu Ruben.

7. fratres autem ejus et universa cognatio quando numerabantur per familias suas habuerunt principes Jeihel et Zacchariam

7. Fratres autem eius in cognationibus eius, quando numerabantur in genealogiis suis, erant: caput Iehiel, deinde Zacharias;

8. porro Bala filius Azaz filii Samma filii Johel ipse habitavit in Arœr usque ad Nebo et Beelmeon

8. porro Bela filius Azaz filii Samma filii Ioel, ipse habitavit in Aroer usque ad Nabo et Baalmeon.

9. contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum heremi et flumen Eufraten multum quippe jumentorum numerum possidebat in terra Galaad

9. Contra orientalem quoque plagam habitavit usque ad introitum eremi, quae est inde a flumine Euphrate; multum quippe gregum eorum numerus creverat in terra Galaad.

10. in diebus autem Saul prœliati sunt contra Agareos et interfecerunt illos habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga quæ respicit ad orientem Galaad

10. In diebus autem Saul proeliati sunt contra Agarenos et interfecerunt illos; habitaveruntque pro eis in tabernaculis eorum in omni plaga, quae respicit ad orientem Galaad.

11. filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Selcha

11. Filii vero Gad e regione eorum habitaverunt in terra Basan usque Salcha:

12. Johel in capite et Saphan secundus Janai autem et Saphat in Basan

12. Ioel in capite et Sapham secundus, porro Ianai et Saphat in Basan;

13. fratres vero eorum secundum domos cognationum suarum Michaël et Mosollam et Sebe et Jori et Jachan et Zie et Heber septem

13. fratres vero eorum secundum familias suas: Michael et Mosollam et Seba et Iorai et Iachan et Zie et Heber, septem.

14. hii filii Abiahil filii Uri filii Jaro filii Galaad filii Michaël filii Jesesi filii Jeddo filii Buz

14. Hi filii Abihail filii Huri filii Iaroe filii Galaad filii Michael filii Iesesi filii Ieddo filii Buz.

15. fratres quoque filii Abdihel filii Guni princeps domus in familiis suis

15. Ahi filius Abdiel filii Guni princeps familiarum eorum.

16. et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis ejus et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos

16. Et habitaverunt in Galaad et in Basan et in viculis eius et in cunctis suburbanis Saron usque ad terminos.

17. omnes hii numerati sunt in diebus Joatham regis Juda et in diebus Hieroboam regis Israël

17. Omnes hi numerati sunt in diebus Ioatham regis Iudae et in diebus Ieroboam regis Israel.

18. filii Ruben et Gad et dimidiæ tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad prœlia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam

18. Filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia, quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam;

19. dimicaverunt contra Agarenos Iturei vero et Naphei et Nodab

19. dimicaverunt contra Agarenos et Ituraeos et Naphisaeos et Nodabaeos.

20. præbuerunt eis auxilium traditique sunt in manus eorum Agareni et universi qui fuerant cum eis quia Deum invocaverunt cum prœliarentur et exaudivit eos eo quod credidissent in eum

20. Et datum est eis auxilium, traditique sunt in manus eorum Agareni et universi, qui fuerant cum eis, quia Deum invocaverunt cum proeliarentur, et exaudivit eos, eo quod credidissent in eum.

21. ceperuntque omnia quæ possederant camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia asinos duo milia et animas hominum centum milia

21. Ceperuntque omnia, quae possederant, camelorum quinquaginta milia et ovium ducenta quinquaginta milia, asinos duo milia et animas hominum centum milia;

22. vulnerati autem multi corruerunt fuit enim bellum Domini habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem

22. vulnerati autem multi corruerunt; fuit enim bellum Domini. Habitaveruntque pro eis usque ad transmigrationem.

23. filii quoque dimidiæ tribus Manasse possederunt terram a finibus Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon ingens quippe numerus erat

23. Filii quoque dimidiae tribus Manasse possederunt terram a Basan usque Baalhermon et Sanir et montem Hermon; ingens quippe numerus erat.

24. et hii fuerunt principes domus cognationis eorum Epher et Jesi et Helihel Ezrihel et Hieremia et Odoja et Jedihel viri fortissimi et potentes et nominati duces in familiis suis

24. Et hi fuerunt principes familiarum eorum: Epher et Iesi et Eliel et Azriel et Ieremia et Odovia et Iediel; viri bellatores fortissimi et nominati, duces in familiis suis.

25. reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terræ quos abstulit Dominus coram eis

25. Reliquerunt autem Deum patrum suorum et fornicati sunt post deos populorum terrae, quos abstulit Deus coram eis.

26. et suscitavit Deus Israël spiritum Ful regis Assyriorum et spiritum Theglathphalnasar regis Assur et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Alæ et Abor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc

26. Et suscitavit Deus Israel spiritum Phul regis Assyriorum et spiritum Theglathphalasar regis Assur; et transtulit Ruben et Gad et dimidium tribus Manasse et adduxit eos in Hala et Habor et Ara et fluvium Gozan usque ad diem hanc.

27.

27. Filii Levi: Gerson, Caath, Merari.

28.

28. Filii Caath: Amram, Isaar, Hebron et Oziel.

29.

29. Filii Amram: Aaron, Moyses et Maria. Filii Aaron: Nadab et Abiu, Eleazar et Ithamar.

30.

30. Eleazar genuit Phinees, et Phinees genuit Abisue;

31.

31. Abisue vero genuit Bocci, et Bocci genuit Ozi.

32.

32. Ozi genuit Zaraiam, et Zaraias genuit Meraioth,

33.

33. porro Meraioth genuit Amariam, et Amarias genuit Achitob;

34.

34. Achitob genuit Sadoc, Sadoc genuit Achimaas,

35.

35. Achimaas genuit Azariam, Azarias genuit Iohanan;

36.

36. Iohanan genuit Azariam: ipse est qui sacerdotio functus est in domo, quam aedificavit Salomon in Ierusalem.

37.

37. Genuit autem Azarias Amariam, et Amarias genuit Achitob,

38.

38. Achitob genuit Sadoc, et Sadoc genuit Sellum;

39.

39. Sellum genuit Helciam, et Helcias genuit Azariam.

40.

40. Azarias genuit Saraiam, et Saraias genuit Iosedec;

41.

41. porro Iosedec egressus est, quando transtulit Dominus Iudam et Ierusalem per manus Nabuchodonosor.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras