Mosaico decorativo

1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitæ quæ est in Christo Jesu

1. Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae, quae est in Christo Iesu,

2. Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Jesu Domino nostro

2. Timotheo carissimo filio: gratia, misericordia, pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro.

3. gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

3. Gratias ago Deo, cui servio a progenitoribus in conscientia pura, quod sine intermissione habeo tui memoriam in orationibus meis nocte ac die

4. desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implear

4. desiderans te videre, memor lacrimarum tuarum, ut gaudio implear,

5. recordationem accipiens ejus fidei quæ est in te non ficta quæ et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in te

5. recordationem accipiens eius fidei, quae est in te non ficta, quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice, certus sum autem quod et in te.

6. propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quæ est in te per inpositionem manuum mearum

6. Propter quam causam admoneo te, ut resuscites donationem Dei, quae est in te per impositionem manuum mearum;

7. non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis

7. non enim dedit nobis Deus Spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatis.

8. noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum ejus sed conlabora evangelio secundum virtutem Dei

8. Noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius, sed collabora evangelio secundum virtutem Dei,

9. qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quæ data est nobis in Christo Jesu ante tempora sæcularia

9. qui nos salvos fecit et vocavit vocatione sancta, non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam, quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saecularia;

10. manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Jesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium

10. manifestata autem nunc per illustrationem salvatoris nostri Iesu Christi, qui destruxit quidem mortem, illuminavit autem vitam et incorruptionem per evangelium,

11. in quo positus sum ego prædicator et apostolus et magister gentium

11. in quo positus sum ego praedicator et apostolus et doctor.

12. ob quam causam etiam hæc patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem

12. Ob quam causam etiam haec patior, sed non confundor; scio enim, cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem.

13. formam habe sanorum verborum quæ a me audisti in fide et dilectione in Christo Jesu

13. Formam habe sanorum verborum, quae a me audisti, in fide et dilectione, quae sunt in Christo Iesu;

14. bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobis

14. bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum, qui habitat in nobis.

15. scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et Hermogenes

15. Scis hoc, quod aversi sunt a me omnes, qui in Asia sunt, ex quibus est Phygelus et Hermogenes.

16. det misericordiam Dominus Onesifori domui quia sæpe me refrigeravit et catenam meam non erubuit

16. Det misericordiam Dominus Onesiphori domui, quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuit;

17. sed cum Romam venisset sollicite me quæsivit et invenit

17. sed cum Romam venisset, sollicite me quaesivit et invenit

18. det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nosti

18. — det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die — et quanta Ephesi ministravit, melius tu nosti.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras