Mosaico decorativo

1. veritatem dico in Christo non mentior testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu Sancto

1. Veritatem dico in Christo, non mentior, testimonium mihi per hibente conscientia mea in Spiritu Sancto,

2. quoniam tristitia est mihi magna et continuus dolor cordi meo

2. quoniam tristitia est mihi magna, et continuus dolor cordi meo.

3. optabam enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis qui sunt cognati mei secundum carnem

3. Optarem enim ipse ego anathema esse a Christo pro fratribus meis, cognatis meis secundum carnem,

4. qui sunt Israhelitæ quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et obsequium et promissa

4. qui sunt Israelitae, quorum adoptio est filiorum et gloria et testamenta et legislatio et cultus et promissiones,

5. quorum patres et ex quibus Christus secundum carnem qui est super omnia Deus benedictus in sæcula amen

5. quorum sunt patres, et ex quibus Christus secundum carnem: qui est super omnia Deus benedictus in saecula. Amen.

6. non autem quod exciderit verbum Dei non enim omnes qui ex Israël hii sunt Israël

6. Non autem quod exciderit verbum Dei. Non enim omnes, qui ex Israel, hi sunt Israel;

7. neque quia semen sunt Abrahæ omnes filii sed in Isaac vocabitur tibi semen

7. neque quia semen sunt Abrahae, omnes filii, sed: “In Isaac vocabitur tibi semen”.

8. id est non qui filii carnis hii filii Dei sed qui filii sunt promissionis æstimantur in semine

8. Id est, non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur semen;

9. promissionis enim verbum hoc est secundum hoc tempus veniam et erit Sarræ filius

9. promissionis enim verbum hoc est: “Secundum hoc tempus veniam, et erit Sarae filius”.

10. non solum autem sed et Rebecca ex uno concubitum habens Isaac patre nostro

10. Non solum autem, sed et Rebecca ex uno concubitum habens, Isaac patre nostro;

11. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum ut secundum electionem propositum Dei maneret

11. cum enim nondum nati fuissent aut aliquid egissent bonum aut malum, ut secundum electionem propositum Dei maneret,

12. non ex operibus sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori

12. non ex operibus sed ex vocante dictum est ei: “Maior serviet minori”;

13. sicut scriptum est Jacob dilexi Esau autem odio habui

13. sicut scriptum est: “Iacob dilexi, Esau autem odio habui”.

14. quid ergo dicemus numquid iniquitas apud Deum absit

14. Quid ergo dicemus? Numquid iniustitia apud Deum? Absit!

15. Mosi enim dicit miserebor cujus misereor et misericordiam præstabo cujus miserebor

15. Moysi enim dicit: “Miserebor, cuius misereor, et misericordiam praestabo, cui misericordiam praesto”.

16. igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei

16. Igitur non volentis neque currentis sed miserentis Dei.

17. dicit enim scriptura Pharaoni quia in hoc ipsum excitavi te ut ostendam in te virtutem meam et ut adnuntietur nomen meum in universa terra

17. Dicit enim Scriptura pharaoni: “In hoc ipsum excitavi te, ut ostendam in te virtutem meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra”.

18. ergo cujus vult miseretur et quem vult indurat

18. Ergo, cuius vult, miseretur et, quem vult, indurat.

19. dicis itaque mihi quid adhuc queritur voluntati enim ejus quis resistit

19. Dices itaque mihi: “Quid ergo adhuc queritur? Voluntati enim eius quis restitit?”.

20. o homo tu quis es qui respondeas Deo numquid dicit figmentum ei qui se finxit quid me fecisti sic

20. O homo, sed tu quis es, qui respondeas Deo? Numquid dicet figmentum ei, qui se finxit: “Quid me fecisti sic?”.

21. an non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem aliud vero in contumeliam

21. An non habet potestatem figulus luti ex eadem massa facere aliud quidem vas in honorem, aliud vero in ignominiam?

22. quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam sustinuit in multa patientia vasa iræ aptata in interitum

22. Quod si volens Deus ostendere iram et notam facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa irae aptata in interitum;

23. ut ostenderet divitias gloriæ suæ in vasa misericordiæ quæ præparavit in gloriam

23. et ut ostenderet divitias gloriae suae in vasa misericordiae, quae praeparavit in gloriam,

24. quos et vocavit nos non solum ex Judæis sed etiam ex gentibus

24. quos et vocavit nos non solum ex Iudaeis sed etiam ex gentibus?

25. sicut in Osee dicit vocabo non plebem meam plebem meam et non misericordiam consecutam misericordiam consecutam

25. Sicut et in Osee dicit: “Vocabo Non plebem meam Plebem meam et Non dilectam Dilectam.

26. et erit in loco ubi dictum est eis non plebs mea vos ibi vocabuntur filii Dei vivi

26. Et erit: in loco, ubi dictum est eis: “Non plebs mea vos”, ibi vocabuntur Filii Dei vivi”.

27. Esajas autem clamat pro Israël si fuerit numerus filiorum Israël tamquam harena maris reliquiæ salvæ fient

27. Isaias autem clamat pro Israel: “Si fuerit numerus filiorum Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient.

28. verbum enim consummans et brevians in æquitate quia verbum breviatum faciet Dominus super terram

28. Verbum enim consummans et brevians faciet Dominus super terram”.

29. et sicut prædixit Esajas nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus

29. Et sicut praedixit Isaias: “Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus et sicut Gomorra similes fuissemus”.

30. quid ergo dicemus quod gentes quæ non sectabantur justitiam adprehenderunt justitiam justitiam autem quæ ex fide est

30. Quid ergo dicemus? Quod gentes, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam, iustitiam autem, quae ex fide est;

31. Israël vero sectans legem justitiæ in legem justitiæ non pervenit

31. Israel vero sectans legem iustitiae in legem non pervenit.

32. quare quia non ex fide sed quasi ex operibus offenderunt in lapidem offensionis

32. Quare? Quia non ex fide sed quasi ex operibus; offenderunt in lapidem offensionis,

33. sicut scriptum est ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali et omnis qui credit in eum non confundetur

33. sicut scriptum est: “Ecce pono in Sion lapidem offensionis et petram scandali; et, qui credit in eo, non confundetur”.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras