Fundar 190 Resultados para: tribus Iudae

  • Et applicuit Samuel omnes tribus Israël, et cecidit sors tribus Benjamin. (Liber I Samuelis 10, 20)

  • David autem erat minimus. Tribus ergo majoribus secutis Saulem, (Liber I Samuelis 17, 14)

  • sed et fragmen massæ caricarum, et duas ligaturas uvæ passæ. Quæ cum comedisset, reversus est spiritus ejus, et refocillatus est: non enim comederat panem, neque biberat aquam, tribus diebus et tribus noctibus. (Liber I Samuelis 30, 12)

  • Et venerunt universæ tribus Israël ad David in Hebron, dicentes: Ecce nos os tuum et caro tua sumus. (Liber II Samuelis 5, 1)

  • In Hebron regnavit super Judam septem annis et sex mensibus: in Jerusalem autem regnavit triginta tribus annis super omnem Israël et Judam. (Liber II Samuelis 5, 5)

  • Et habitavit arca Domini in domo Obededom Gethæi tribus mensibus: et benedixit Dominus Obededom, et omnem domum ejus. (Liber II Samuelis 6, 11)

  • Absalom autem cum fugisset, et venisset in Gessur, fuit ibi tribus annis. (Liber II Samuelis 13, 38)

  • Misit autem Absalom exploratores in universas tribus Israël, dicens: Statim ut audieritis clangorem buccinæ, dicite: Regnavit Absalom in Hebron. (Liber II Samuelis 15, 10)

  • Porro ille transierat per omnes tribus Israël in Abelam et Bethmaacha: omnesque viri electi congregati fuerant ad eum. (Liber II Samuelis 20, 14)

  • Facta est quoque fames in diebus David tribus annis jugiter: et consuluit David oraculum Domini. Dixitque Dominus: Propter Saul, et domum ejus sanguinum, quia occidit Gabaonitas. (Liber II Samuelis 21, 1)

  • Abisai quoque frater Joab filius Sarviæ, princeps erat de tribus: ipse est qui levavit hastam suam contra trecentos, quos interfecit: nominatus in tribus, (Liber II Samuelis 23, 18)

  • Dixitque rex ad Joab principem exercitus sui: Perambula omnes tribus Israël a Dan usque Bersabee, et numerate populum, ut sciam numerum ejus. (Liber II Samuelis 24, 2)


“A divina bondade não só não rejeita as almas arrependidas, como também vai em busca das almas teimosas”. São Padre Pio de Pietrelcina