Fundar 357 Resultados para: septem lucernas

  • Sed quid dicit illi divinum responsum? Reliqui mihi septem millia virorum, qui non curvaverunt genua ante Baal. (Epistula ad Romanos 11, 4)

  • Fide muri Jericho corruerunt, circuitu dierum septem. (Epistula ad Hebraeos 11, 30)

  • Joannes septem ecclesiis, quæ sunt in Asia. Gratia vobis, et pax ab eo, qui est, et qui erat, et qui venturus est: et a septem spiritibus qui in conspectu throni ejus sunt: (Apocalypsis Ioannis 1, 4)

  • dicentis: Quod vides, scribe in libro: et mitte septem ecclesiis, quæ sunt in Asia, Epheso, et Smyrnæ, et Pergamo, et Thyatiræ, et Sardis, et Philadelphiæ, et Laodiciæ. (Apocalypsis Ioannis 1, 11)

  • Et conversus sum ut viderem vocem, quæ loquebatur mecum: et conversus vidi septem candelabra aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 12)

  • et in medio septem candelabrorum aureorum, similem Filio hominis vestitum podere, et præcinctum ad mamillas zona aurea: (Apocalypsis Ioannis 1, 13)

  • et habebat in dextera sua stellas septem: et de ore ejus gladius utraque parte acutus exibat: et facies ejus sicut sol lucet in virtute sua. (Apocalypsis Ioannis 1, 16)

  • Sacramentum septem stellarum, quas vidisti in dextera mea, et septem candelabra aurea: septem stellæ, angeli sunt septem ecclesiarum: et candelabra septem, septem ecclesiæ sunt. (Apocalypsis Ioannis 1, 20)

  • Angelo Ephesi ecclesiæ scribe: Hæc dicit, qui tenet septem stellas in dextera sua, qui ambulat in medio septem candelabrorum aureorum: (Apocalypsis Ioannis 2, 1)

  • Et angelo ecclesiæ Sardis scribe: Hæc dicit qui habet septem spiritus Dei, et septem stellas: Scio opera tua, quia nomen habes quod vivas, et mortuus es. (Apocalypsis Ioannis 3, 1)

  • Et de throno procedebant fulgura, et voces, et tonitrua: et septem lampades ardentes ante thronum, qui sunt septem spiritus Dei. (Apocalypsis Ioannis 4, 5)

  • Et vidi in dextera sedentis supra thronum, librum scriptum intus et foris, signatum sigillis septem. (Apocalypsis Ioannis 5, 1)


“Que Nossa Senhora nos obtenha o amor à cruz, aos sofrimentos e às dores.” São Padre Pio de Pietrelcina