Fundar 241 Resultados para: quatuor milites

  • Quem cum apprehendisset, misit in carcerem, tradens quatuor quaternionibus militum custodiendum, volens post Pascha producere eum populo. (Actus Apostolorum 12, 4)

  • Cum autem producturus eum esset Herodes, in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites, vinctus catenis duabus: et custodes ante ostium custodiebant carcerem. (Actus Apostolorum 12, 6)

  • Facta autem die, erat non parva turbatio inter milites, quidnam factum esset de Petro. (Actus Apostolorum 12, 18)

  • Huic autem erant quatuor filiæ virgines prophetantes. (Actus Apostolorum 21, 9)

  • Hoc ergo fac quod tibi dicimus. Sunt nobis viri quatuor, votum habentes super se. (Actus Apostolorum 21, 23)

  • Qui statim, assumptis militibus et centurionibus, decurrit ad illos. Qui cum vidissent tribunum et milites, cessaverunt percutere Paulum. (Actus Apostolorum 21, 32)

  • nonne tu es Ægyptius, qui ante hos dies tumultum concitasti, et eduxisti in desertum quatuor millia virorum sicariorum? (Actus Apostolorum 21, 38)

  • Et cum magna dissensio facta esset, timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis, jussit milites descendere, et rapere eum de medio eorum, ac deducere eum in castra. (Actus Apostolorum 23, 10)

  • Et vocatis duobus centurionibus, dixit illis: Parate milites ducentos ut eant usque Cæsaream, et equites septuaginta, et lancearios ducentos a tertia hora noctis, (Actus Apostolorum 23, 23)

  • Milites ergo secundum præceptum sibi assumentes Paulum, duxerunt per noctem in Antipatridem. (Actus Apostolorum 23, 31)

  • Timentes autem ne in aspera loca incideremus, de puppi mittentes anchoras quatuor, optabant diem fieri. (Actus Apostolorum 27, 29)

  • Tunc absciderunt milites funes scaphæ, et passi sunt eam excidere. (Actus Apostolorum 27, 32)


“Deus não opera prodígios onde não há fé.” São Padre Pio de Pietrelcina