Fundar 1927 Resultados para: praesentia Deus
et absterget Deus omnem lacrimam ab oculis eorum: et mors ultra non erit, neque luctus, neque clamor, neque dolor erit ultra, quia prima abierunt. (Apocalypsis Ioannis 21, 4)
Qui vicerit, possidebit hæc: et ero illi Deus, et ille erit mihi filius. (Apocalypsis Ioannis 21, 7)
Et templum non vidi in ea: Dominus enim Deus omnipotens templum illius est, et Agnus. (Apocalypsis Ioannis 21, 22)
Et nox ultra non erit: et non egebunt lumine lucernæ, neque lumine solis, quoniam Dominus Deus illuminabit illos, et regnabunt in sæcula sæculorum. (Apocalypsis Ioannis 22, 5)
Et dixit mihi: Hæc verba fidelissima sunt, et vera. Et Dominus Deus spirituum prophetarum misit angelum suum ostendere servis suis quæ oportet fieri cito. (Apocalypsis Ioannis 22, 6)
Contestor enim omni audienti verba prophetiæ libri hujus: si quis apposuerit ad hæc, apponet Deus super illum plagas scriptas in libro isto. (Apocalypsis Ioannis 22, 18)
Et si quis diminuerit de verbis libri prophetiæ hujus, auferet Deus partem ejus de libro vitæ, et de civitate sancta, et de his quæ scripta sunt in libro isto: (Apocalypsis Ioannis 22, 19)