Fundar 27 Resultados para: potum

  • Igitur puella, cui ego dixero: Inclina hydriam tuam ut bibam: et illa responderit: Bibe, quin et camelis tuis dabo potum: ipsa est quam præparasti servo tuo Isaac: et per hoc intelligam quod feceris misericordiam cum domino meo. (Liber Genesis 24, 14)

  • Quæ respondit: Bibe, domine mi: celeriterque deposuit hydriam super ulnam suam, et dedit ei potum. (Liber Genesis 24, 18)

  • Quæ festinans deposuit hydriam de humero, et dixit mihi: Et tu bibe, et camelis tuis tribuam potum. Bibi, et adaquavit camelos. (Liber Genesis 24, 46)

  • Fecit ergo eis convivium, et post cibum et potum (Liber Genesis 26, 30)

  • Dixitque Jacob: Adhuc multum diei superest, nec est tempus ut reducantur ad caulas greges: date ante potum ovibus, et sic eas ad pastum reducite. (Liber Genesis 29, 7)

  • arripiensque vitulum quem fecerant, combussit, et contrivit usque ad pulverem, quem sparsit in aquam, et dedit ex eo potum filiis Israël. (Liber Exodus 32, 20)

  • pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur, et incendat super altare: et sic potum det mulieri aquas amarissimas. (Liber Numeri 5, 26)

  • Desideravit ergo David, et ait: O si quis mihi daret potum aquæ de cisterna quæ est in Bethlehem juxta portam ! (Liber II Samuelis 23, 15)

  • Dederunt autem pecunias latomis et cæmentariis: cibum quoque, et potum, et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppe, juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis. (Liber Esdrae 3, 7)

  • cibabis nos pane lacrimarum, et potum dabis nobis in lacrimis in mensura? (Liber Psalmorum 79, 6)

  • quia cinerem tamquam panem manducabam, et potum meum cum fletu miscebam, (Liber Psalmorum 101, 10)

  • stultus enim fatua loquetur, et cor ejus faciet iniquitatem, ut perficiat simulationem, et loquatur ad Dominum fraudulenter, et vacuam faciat animam esurientis, et potum sitienti auferat. (Liber Isaiae 32, 6)


“Para que se preocupar com o caminho pelo qual Jesus quer que você chegue à pátria celeste – pelo deserto ou pelo campo – quando tanto por um como por outro se chegará da mesma forma à beatitude eterna?” São Padre Pio de Pietrelcina