Fundar 40 Resultados para: petram

  • Non sitierunt in deserto, cum educeret eos: aquam de petra produxit eis, et scidit petram, et fluxerunt aquæ. (Liber Isaiae 48, 21)

  • Dominus Deus auxiliator meus, ideo non sum confusus ; ideo posui faciem meam ut petram durissimam, et scio quoniam non confundar. (Liber Isaiae 50, 7)

  • Audite me, qui sequimini quod justum est, et quæritis Dominum ; attendite ad petram unde excisi estis, et ad cavernam laci de qua præcisi estis. (Liber Isaiae 51, 1)

  • Domine, oculi tui respiciunt fidem: percussisti eos, et non doluerunt ; attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. (Liber Ieremiae 5, 3)

  • Numquid non verba mea sunt quasi ignis, dicit Dominus, et quasi malleus conterens petram? (Liber Ieremiae 23, 29)

  • Sanguis enim ejus in medio ejus est ; super limpidissimam petram effudit illum: non effudit illum super terram, ut possit operiri pulvere. (Prophetia Ezechielis 24, 7)

  • Ut superinducerem indignationem meam, et vindicta ulciscerer, dedi sanguinem ejus super petram limpidissimam, ne operiretur. (Prophetia Ezechielis 24, 8)

  • Et dissipabunt muros Tyri, et destruent turres ejus: et radam pulverem ejus de ea, et dabo eam in limpidissimam petram. (Prophetia Ezechielis 26, 4)

  • Et dabo te in limpidissimam petram, siccatio sagenarum eris, nec ædificaberis ultra, quia ego locutus sum, ait Dominus Deus. (Prophetia Ezechielis 26, 14)

  • Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, (Evangelium secundum Matthaeum 7, 24)

  • et descendit pluvia, et venerunt flumina, et flaverunt venti, et irruerunt in domum illam, et non cecidit: fundata enim erat super petram. (Evangelium secundum Matthaeum 7, 25)

  • Et ego dico tibi, quia tu es Petrus, et super hanc petram ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. (Evangelium secundum Matthaeum 16, 18)


“Padre Pio disse a um filho espiritual: Trabalhe! Ele perguntou: No que devo trabalhar, Padre? Ele respondeu: Em amar sempre mais a Jesus!” São Padre Pio de Pietrelcina